MISSILIA BOREOAMERICANA
Inpetus et responsum
Cum Solis die superiore in praesidium militare Boreoamericanum, quod in Iordania ad finem Syriacum est, aeronavis sine gubernatore inpetum fecisset atque militum tres necavisset trigintaque vulneravisset, Boreoamericanorum aeronaves hesterno die hostes fortius oppugnaverunt: missilium vero iniectio maior et in Iraquiam et in Syriam facta est, quae in scoporum militarium ferme quinque et octaginta evenit. Armorum vero repositoria necnon exploratorum praesidia illa ad Persiam alligabantur, unde adfecta sunt; Persarum vero proceres hominum saltem decem propterea perisse publicarunt.
Scripsit Andreas Novocomensis - 03/02/2024 08h37
DE ITINERE PAPAE IN INDONESIAM
NUNTIUS FRANCOGALLICUS
SUNTNE IMMINENTES INDUTIAE IN LITORE GAZAE?
MAXIMA CONTENTIO IN MEDIO ORIENTI
INCENDIUM AMERICANUM
DE IOSEPHO BIDEN
PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST