Saturni die 24 mensis Februarii 2024

NUNTII

DE INDUTIIS ISRAELIANIS

Intermissio armorum bimestris a grege Hamas repulsa est

Postquam  multitudo propinquorum ante biduum irruperat  in consilium  senatus Israelis (Knesset)  ut peteret liberationem  CXXXII obsidum gregis terroristici Hamas, Minister Primarius Beniaminus Netanyahu, cum querentium nonnullos occurrisset nuntiavit se indutiarum condicionem paravisse Palaestinis praebendam. Deinde res nota fiebat, hoc est  pro obsidibus dimissis indutiae duorum mensium oblatae sunt. Pressus  reclamationibus a die Saturni  in urbes effusis, praesertim in praecipuam Tel Aviv, imminutus ab adversariis flagitantibus ut munus deponat, eo magis quod praeses Americanus Ioseph Biden, eius antea fautor, nunc  incepta postulat ad rem publicam Palaestinorum creandam, auctoritas Ministri Primarii inclinare videtur.

Sub vespere  vulgatum est  indutias repulsas esse, quamvis Israel obsides Palaestinos liberatum iri promisisset; tamen relatores Qatariani operam dant ut de intervallo agatur et Civitates Unitae Americae  longiori armorum intermissioni favent: in litore Gazae nec gregem Hamas nec imminutionem territorii esse posse. 

 

Scripsit Lydia Ariminensis - 24/01/2024 10h47


CONSILIUM ISRAEL
DANORUM CONSILIUM
DE REBUS BELLI ISRAELIS
DE NOVO DUCE
DUCIS SINENSIS LOCUTRIX PRAESIDEM PHILIPPINUM MONUIT UT PLURA DE TAIVANIA LEGERET
MISSILIA BOREOAMERICANA
VICTORIA ITALICA
IANITORIS CONSILIUM
DE COMITIIS TAIWANENSIBUS
CRISIS AEQUATORIANA