Saturni die 24 mensis Februarii 2024

NUNTII

DE COMITIIS TAIWANENSIBUS

Nova ab Oriente

Cum in Formosa insula ad consulem novum creandum comitia hesterno die habita sint, senatus conpositio quamquam adhuc incerta esse videtur, novi primarii ministri nomen iam notum est. Ille vero Lai Ching-te, partis progressivae democraticae rector -siglo Anglico DPP nuncupatae-, consul Taiwanensis nuper factus est, insulae ipsius libertatis auctor apud omnes notus; quid vere cum Sina, quae iamdiu insulae captionem cupit, futurum sit nescitur: tensio attamen, ibi iam maior, augeri posse videtur.

Scripsit Andreas Novocomensis - 14/01/2024 17h41


CONSILIUM ISRAEL
DANORUM CONSILIUM
DE REBUS BELLI ISRAELIS
DE NOVO DUCE
DUCIS SINENSIS LOCUTRIX PRAESIDEM PHILIPPINUM MONUIT UT PLURA DE TAIVANIA LEGERET
MISSILIA BOREOAMERICANA
VICTORIA ITALICA
DE INDUTIIS ISRAELIANIS
IANITORIS CONSILIUM
CRISIS AEQUATORIANA