Solis die 8 mensis Septembris 2024

NUNTII

CRISIS AEQUATORIANA

Tristia ab Austroamerica

Cum Daniel Noboa novus praeses Aequatorianus rei publicae suae carcerum dominationem recipere novasque phylacas communire studeret, captivorum Aequatorianorum seditio maior passim coepta est: apud fines enim Aequatorianos crimina innumera numerantur, criminosorum catervae manusque potestatem maximam detinent, praesertim cum de medicamentis stupefactivis loquatur. Crimina vero tanta tam in carceribus quam per vias perpetrantur atque cum vigiliis urbanis necnon militibus proelia cruentius pugnantur, ut praeses ipse cum emergentiae statum tum vetitam nocturnam domuegressionem instituerit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 11/01/2024 20h44


DE ITINERE PAPAE IN INDONESIAM
NUNTIUS FRANCOGALLICUS
SUNTNE IMMINENTES INDUTIAE IN LITORE GAZAE?
MAXIMA CONTENTIO IN MEDIO ORIENTI
INCENDIUM AMERICANUM
DE IOSEPHO BIDEN
PETITIO IN DONALDUM
EXITUS FRANCOGALLICUS
SCHISMATIS REUS
IULIANUS ASSANGE LIBER EST