Saturni die 24 mensis Februarii 2024

NUNTII

CONCUSSIO IAPONICA

Adversum orientale

Terrae maxima concussio, quae rationis Richterianae gradum septimum atque dimidium attigit, Iaponiae fines occidentales, praesertim provinciam, cui Ishikawa nomen est, Kalendis Ianuariis affecit permultisque curae fuit. Cum enim damna ingentia evenerint, mortuorum numerus constanter renovatur, qui adhuc CXXVI hominibus constat; vulneravisse praeterea civium saltem quingenti conputantur, atque angor maximus de deperditis hominibus, qui centena duo minimum conperiri possunt. Siphonariorum auxiliatorumque opus in tantis adversis rebus probitate refulget.

Scripsit Andreas Novocomensis - 07/01/2024 14h18


CONSILIUM ISRAEL
DANORUM CONSILIUM
DE REBUS BELLI ISRAELIS
DE NOVO DUCE
DUCIS SINENSIS LOCUTRIX PRAESIDEM PHILIPPINUM MONUIT UT PLURA DE TAIVANIA LEGERET
MISSILIA BOREOAMERICANA
VICTORIA ITALICA
DE INDUTIIS ISRAELIANIS
IANITORIS CONSILIUM
DE COMITIIS TAIWANENSIBUS