Mercurii die 6 mensis Decembris 2023

NUNTII

NUNTIUS AB HIBERIA

Petrus Sanchez praeses

Petrus Sánchez, factionis socialisticae Hispanicae rector, sententiis CLXXIX acceptis, reipublicae Hibericae praeses tertio hodie factus est atque novum consulatum"legitimum, democraticum constitutionalemque" futurum pronuntiavit. Cum sententiarum multas ille Sanchez acceperit, senatus dimidia fere pars, quae popularibus, factione conservativissima 'Voce' factioneque Navarrica constat, contra creationem eius deliberaverunt; factio vero socialistica ἀμνηστίαν, id est oblivionem iuridicam, rebellibus Catalaunicis, qui pro regionis suae libertate pugnant, vovit, nec defuerunt desuntve reclamationes publicae.

Scripsit Andreas Novocomensis - 16/11/2023 21h45


HENRICUS KISSINGER MORTUUS EST
CASUS IAPONICUS
AERONAVIUM PETITIONES
DE COMITIIS ARGENTINIS
RENOVATIO BRITANNICA
PETITIO HIBERICA
CALAMITAS TUSCANICA
INCENDIUM PERSICUM
TURBO MEXICANUS
EXERCITUS UCRAINUS SUBURBANA APUD BACHMUTUM LIBERAVIT