Mercurii die 6 mensis Decembris 2023

NUNTII

RENOVATIO BRITANNICA

 

David Cameron ad munus publicum revocatur

 

Minister Primarius Britannicus factionis conservativae Rishi Sunak  nuntiavit substitutionem administrae negotiis internis praepositae Suellae Braverman:  ei succedit Iacomus Cleverly, cuius munus administri negotiorum  exterorum tribuetur illi qui iam fuit Minister Primarius, id est David Cameron.

Suellae Braverman, extremae  factionis conservativae superioribus  diebus accusavit per acta diurna corpus biocolyticum quod non satis repressisset  insolentiam minoris partis  reclamantium pro Palaestinis qui in Britannia  ut Israel arma intermitteret in litore Gaza flagitabant. David Camerom libenter accepit munus, quamvis acriter reprehenderetur, cum anno MMXVI, nuntiato Brexitu, officium deposuisset.

Suella, cum migrantes in Ugandam mittere voluisset, Cruella cognominata erat. Priore hebdomada ipsa  magnas reclamationes pro Palaestinis “itinera odii”appellavit et aperte in symbola edita in actis “Tempora” custodes publicae securitatis  de duplicitate insimulavit. Quae res, praeter alia, imminuit Ministri Primarii auctoritatem, ideo, ut quidam opinatur, David Cameron revocavit.

 

Scripsit Lydia Ariminensis - 13/11/2023 18h51


HENRICUS KISSINGER MORTUUS EST
CASUS IAPONICUS
AERONAVIUM PETITIONES
DE COMITIIS ARGENTINIS
NUNTIUS AB HIBERIA
PETITIO HIBERICA
CALAMITAS TUSCANICA
INCENDIUM PERSICUM
TURBO MEXICANUS
EXERCITUS UCRAINUS SUBURBANA APUD BACHMUTUM LIBERAVIT