Martis die 25 mensis Junii 2024

NUNTII

PETITIO HIBERICA

Scelus Hispanicum

Prope capitis Hispanici Matriti umbilicum Alexius Vidal-Quadras Roca popularis factionis Catalaunicae pristinus rector necnon conservativissimae factionis, cui 'Vox' nomen est, conditor cum forte per viam solus ambularet, per sicarium quendam, manuballista ignivoma armatum, vultu cruentissime percussus est; petitorem illum, qui celerrime effugere potuit, vigiliae adhuc consectantur. Senator vero Vidal-Quadras Roca, annos LXXVIII natus, in nosocomio, in maximo discrimine versatus, adiuvatur.

Scripsit Andreas Novocomensis - 09/11/2023 22h43


IOSEPH BIDEN ET DONALDUS TRUMP INTER SE VULGO DISPUTABUNT
NUNTIUS RUSSICUS
QUATTUOR OBSIDES ISRAELIANI LIBERI SUNT
DONALDUS CONVICTUS
DE PALAESTINA
PRAESES PERSARUM RAISI PERIIT
IUBILAEUM ANNI MMXXV IAM SOLLEMNITER INDICTUM EST
CESSATIO ARGENTINA
NOVA AB UCRAINA
TEMPESTAS TANZANIENSIS