CALAMITAS TUSCANICA
Tempestas Italica
Tempestas maxima, quae civitatum Europaearum nonnullas, praesertim Britanniam, Francogalliam Hispaniamque, imbre ventoque vehementissimo affecit, nomine 'Ciarán' in Italiam denique pervenit atque vim suam cruentissimam diebus superioribus ostendit. Inter regiones Italiae Tuscania vero summopere imbre creberrimo Iovis Venerisque die nocteque affecta est: Florentiae, Bisentiae, quarum urbium campos Bisentium flumen exundans aquis suis implevit, Liburnique maiora damna conperiri possunt atque hominum sex saltem perisse iam enumerantur; cum senatus Italiae periculi maximi statum edixisset, siphonariorum centena iam IV ad auxilium civibus praestandum, quantum potuit potestque, operam dare coeperunt.
Scripsit Andreas Novocomensis - 05/11/2023 12h55
HENRICUS KISSINGER MORTUUS EST
CASUS IAPONICUS
AERONAVIUM PETITIONES
DE COMITIIS ARGENTINIS
NUNTIUS AB HIBERIA
RENOVATIO BRITANNICA
PETITIO HIBERICA
INCENDIUM PERSICUM
TURBO MEXICANUS
EXERCITUS UCRAINUS SUBURBANA APUD BACHMUTUM LIBERAVIT