Mercurii die 6 mensis Decembris 2023

NUNTII

INCENDIUM PERSICUM

Calamitas orientalis

Cum medicamentorum halucinatoriorum venditores in Perside summi supplicii damnentur, ibi pharmacophilorum assueti, etsi severis multationibus, saepius adiuvantur, sicut apud urbem septentrionalem Langarud, quae chilometrorum bis centum a capite Teheran abest, evenire solet. In sede attamen quadam ad pharmacophilorum subsidium praebendum incendium, quod ex instrumento calorifico exortum esse videtur, hodie divampasse divulgatur: hominum saltem duo et triginta ideo mortem obiisse indicantur; sedis illius rector necnon alii, qui incommodi rei coniventes fuisse putantur, iam conprehensi sunt.

Scripsit Andreas Novocomensis - 03/11/2023 22h36


HENRICUS KISSINGER MORTUUS EST
CASUS IAPONICUS
AERONAVIUM PETITIONES
DE COMITIIS ARGENTINIS
NUNTIUS AB HIBERIA
RENOVATIO BRITANNICA
PETITIO HIBERICA
CALAMITAS TUSCANICA
TURBO MEXICANUS
EXERCITUS UCRAINUS SUBURBANA APUD BACHMUTUM LIBERAVIT