Mercurii die 6 mensis Decembris 2023

NUNTII

TURBO MEXICANUS

Nova a Mesoamerica

Mercurii Iovisque diebus procella maxima, quae 'Otis' nominata est, urbem Mexicanam Acapulcum pollentissime affecit. Tempestas enim illa, quae rationis gradum quintum, maximum, attingere potuit, hominum novem et triginta iam obitum intulit, quorum cadavera milites, siphonarii vigilesque, per adminstrationem summis periculis inmissi, receperunt, atque non modo aedificiorum urbanorum maximam partem, sed telecommunicatoria quoque prope delevit. 

Scripsit Andreas Novocomensis - 29/10/2023 15h24


HENRICUS KISSINGER MORTUUS EST
CASUS IAPONICUS
AERONAVIUM PETITIONES
DE COMITIIS ARGENTINIS
NUNTIUS AB HIBERIA
RENOVATIO BRITANNICA
PETITIO HIBERICA
CALAMITAS TUSCANICA
INCENDIUM PERSICUM
EXERCITUS UCRAINUS SUBURBANA APUD BACHMUTUM LIBERAVIT