Mercurii die 6 mensis Decembris 2023

NUNTII

SEDITIO PARAQUARIA

Nuntii ab Austroamerica

In carcere Paraquario Tacumbú, sicut capitis Assumptionis insula in qua est, nominato nimisque differto seditio per gregem criminosum, cui Rotela nomen est, perpetrata ante duos dies incepta est herique pacata esse videtur. Gregis nam socii in carcere detenti vigiliarum duo atque viginti conprehenderunt et ab administratione Paraquaria nonnulla petierunt: vigilias alias non irrupturas, nullam ultionem futuram, novos captivos ad gregem ipsum augendum perventuros. Vigiliae conprehensae denique liberantur atque, ut ille Iacobus Peña consul publicavit, "omnia in ordinem coacta sunt".

Scripsit Andreas Novocomensis - 12/10/2023 08h12


HENRICUS KISSINGER MORTUUS EST
CASUS IAPONICUS
AERONAVIUM PETITIONES
DE COMITIIS ARGENTINIS
NUNTIUS AB HIBERIA
RENOVATIO BRITANNICA
PETITIO HIBERICA
CALAMITAS TUSCANICA
INCENDIUM PERSICUM
TURBO MEXICANUS