CAEDES HORRIFICA IN ISRAEL
XL pueri capite praeciso occisi
Territores gregis Hamas ante quinque dies pagum adorti sunt sedem societats agricolae (kibbutz) Kfar Aza ubi impetum fecerunt a quattuor lateribus et horrendam stragem perpetraverunt: occisi sunt quadraginta pueri capite obtruncati, eodem modo nonnullae matres dormientes, familiae vinctae et postea combustae; in summa CCIV victimae exstiterunt, ex DCCLXII incolentibus. Hoc in memoriam interneciones Europae Orientalis saeculi XIX et holocausti immanitatem maeste revocat. Habitantes temptaverunt se quoquo modo defendere sed frustra: territores maiore numero superiores discesserunt. Quidam coniuges gemellam prolem in cista occultaverunt in cubiculo tuto posita. Parentes occubuerunt, sed infantes superstites fuerunt et a propinquis recepti sunt. In toto complures centenae Israeliani perierunt. Toto orbe improbatio praevalet de efferata immanitatate terroristica. Tamen sunt qui reprehendunt rem politicam Ministri Primarii Beniamini Netanyahu quod iura Palaestinorum conculcaverit.
Condicio puerorum Palaestinorum pariter tristissima exstat: in ora Gazae plus quam octingenti occisi sunt, plus quam quattuor milia sauciati. Res magis magisque ingravescit, quia exercitus Israelis territorium Gazae invasurus est.
Scripsit Lydia Ariminensis - 11/10/2023 20h40
HENRICUS KISSINGER MORTUUS EST
CASUS IAPONICUS
AERONAVIUM PETITIONES
DE COMITIIS ARGENTINIS
NUNTIUS AB HIBERIA
RENOVATIO BRITANNICA
PETITIO HIBERICA
CALAMITAS TUSCANICA
INCENDIUM PERSICUM
TURBO MEXICANUS