Jovis die 28 mensis Septembris 2023

NUNTII

                        COERCITIO IRANICA

 

             A nece Mahsae Amini annus transactus est

A.d. XVI Kalendas Octobres  annus transactus est a quo  femina Persa viginti annorum Mahsa Amini, infando scelere periit:  ante biduum comprehensa erat ob caput  indecore velatum et post triduum  biocolytarum manu ad necem ducta est. Reclamatio incepit in oppido quo nata erat, Saqez,  deinde in totam Iraniam expansa.  Feminae magno numero incesserunt in vias et fora nudo capite velamine incenso. Tamen motus rebellionis acerbissime compressus est, cum ut seditio adversus administrationem se ostenderetur. Auctoritates accusaverunt nationes occidentales quod  reclamationes  concitavissent adeo ut, post mutua convicia, sanctiones oeconomicas in Iraniam auctae sint. Tunc in toto orbe reclamaverunt.

Initio rebellio restitit, deinde magna vi, etiam armis, repressa est.  Milia civium  comprehensi sunt, pater Mahsae quoque,  alii capite damnati. In summa quingenti in anno mortem occubuerunt.

Scripsit Lydia Ariminensis - 17/09/2023 07h55


DE GEORGIO NAPOLITANO
CONTIO UCRAINENSIS CONSULIS
DE FERDINANDO BOTERO
CALAMITAS IN MAROCO
DE RE FRUMENTARIA
CAEDES BOREOAMERICANA
PAGUM MUNITUM ROBOTYNE IN UCRAINA LIBERATUM
NUNTIUM RUSSICUM
DE RUSSICA PETITIONE
PROFUGORUM PERICLUM