Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

NUNTII

DE FERDINANDO BOTERO

Praeclarus artifex mortuus est

Ferdinandus Botero praeclarus artifex Colombianus, anno MCMXXXII Medellii natus, qui tam picturis quam sculpturis suis singularissimis saeculo XX totum ferme orbem delectavit, hodie mortuus esse fertur. Botero ille, in urbe Columbiana secunda quo ad incolarum numerum pertinet natus, primum Novi Eboraci posteaque Lutetiae vixit necnon Petram Sanctam pagum prope Lucam urbem Italicam, ad lapidicinas Carrarienses saepe visitandas, incoluit; cum vero mortem obiret, in Principatu Monoeci iamdiu vivebat.

Scripsit Andreas Novocomensis - 15/09/2023 14h09


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM