CALAMITAS IN MAROCO
Terrae motus infestus
Diei VI ante Idus Septembres nocte in medio Maroco terra persevere fortissimeque contremit. Terrae ipsi concussioni, quae gradum fere septimum rationis Richterianae attigit, epicentrum prope urbem maximam Marrochium hypocentrumque sub montem perpetuum, cui Atlas nomen est, fuit. Ruina excidiumque loca illa contaminat, ubi hominum iam milia duo defuncta tantademque vulnerata enumerantur. Non modo vero Marocum ipsum luctum publicum diebus tribus finiit, sed in toto fere orbe luctus maximus auxiliaque sua civitates multae praebent.
Scripsit Andreas Novocomensis - 10/09/2023 17h44
DE GEORGIO NAPOLITANO
CONTIO UCRAINENSIS CONSULIS
COERCITIO IRANICA
DE FERDINANDO BOTERO
DE RE FRUMENTARIA
CAEDES BOREOAMERICANA
PAGUM MUNITUM ROBOTYNE IN UCRAINA LIBERATUM
NUNTIUM RUSSICUM
DE RUSSICA PETITIONE
PROFUGORUM PERICLUM