Jovis die 28 mensis Septembris 2023

NUNTII

PAGUM MUNITUM ROBOTYNE IN UCRAINA LIBERATUM

Die XXIII mensis Augusti nuntiatum est milites Ucrainos 47ae cohortis (brigade) “Magura” appellatæ pagum Robotyne, in Zaporizhzhensi regione, firmis, quibus occupabatur, hostium praesidiis longo acerrimoque proelio attritis profligatis atque expulsis, liberasse, vexillo quidem reipublicae in tecto lycaei prope finem meridionalem pagi ad rem a sese feliciter gestam comprobandam explicato, quod, ut fertur, ipse magister militum Ucrainus Valerius Zaluzhnyy propria manu signaverat.

Robotyne vero, licet iuxta censum anni MMI, a CDLXXX tantum hominibus cultum perhibeatur, propter loci situm et naturam (qui videlicet pagus ad meridiem Tokmakum spectat, quaque, si ad septentriones vergitur, via Orichiviam usque strata est) ab hostibus in praesidium munitum erectum est, coacta robustiore militum manu ad exercitum Ucrainum prohibendum, provincias meridionales ex belli consilio liberare adgredientem.

Cum ergo milites Ucraini, ex quo Russicorum acies provincias meridionales obtinentes adoriri cladeque fugatos eicere, terras patrias recuperare civesque suos taeterrimo hostium iugo eximere iussi sunt, lacertis, armis et omni bellico apparatu viam asperrimam per agros ingenti mole globorum ignivomorum (mines) consitos omneque genus tormentorum Russicorum ictibus missilibusque expositi constantissime sternentes, in Robotyne tandem irruissent Russicosque inde pellere coepissent, in paucos cives apud convulsarum domuum ruinas latitantes offenderunt, qui aut facultatem effugiendi nacti non erant, aut quadam de causa discedere, etiamsi undique acriter pugnaretur, noluerant. Quos ergo, belli periculis exemptos, vehiculo armato peditibus vehendis (infantry fighting vehicle seu IFV) Americano Bradley tutiorem in locum, procul a dimicantibus aciebus devexere, ubi tam a medicis tractari quam propinquos telephono appellare copia fuit.

Cives ergo illinc extracti in lacrimas effusi militibus gratias persolvebant eosque strenuissime amplexabant. Una ex Robotynensibus, filiam telephono vocans, eam ne fleret, exhortata est, sese enim aliis simul a militibus proelio extractam esse, addens; cui filia, se iam hoc didicisse, respondit: utraque enim vix lacrimas retinere ob talem laetitiam valebant. Eadem porro in hunc modum narravit quomodo occupationem russicam pertulisset, a militibus sospitata quibusque affectibus tunc occupata esset: “Haec omnia,” ait, “animo difficillima latu erant: primum aqua (sc. ob interruptum aquae ductum) defecimus, tum luce (sc. electrica vi), tum etiam pane quoque! Hortulum igitur plantavimus, et postea inter ictus displosionesque cursitantes aliquot mala terrestria effodiebamus…  Semper autem sperabamus fore ut nostri redirent rebusque felicioribus uteremur. Tamdiu vero vos (milites Ucrainos) exspectavimus, ut hodie (sc. die XXII Augusti) in nos de improviso incidissetis! Vix enim credidimus, nostros tandem aliquando milites milites advenisse! Tam porro grati iuvenibus nostris sumus, qui nos, in cella absconditos, a belli periculis custodiebant, donec vehicula illa accerserentur, quibus eveheremur. Hoc autem summi momenti est: ad pacem nunc vehimur, in Ucrainam!”

“Sesquiannum iam,” quidam e civibus tunc a militibus extractus ait, “exercitum Ucrainum exapectabamus. Collectis ergo rebus necessariis documentisque, statim fugam capessivimis, immo, dum currebamus, easdem ipsas sarcinas abiecimus, quando vita multo pretiosior. Tum iuvenes hi 47ae cohortis carro armatu illinc nos evexerunt.”

De impetu Ucraino ad meridianas provincias liberandas

Iam vero, impetus ille, quem Ucraini exercitus ineunte mense iunio in meridiana regione adgressi sunt, ad partes provinciarum Zaporizhzhensis, Chersonensis et Donetskensis hostibus adhuc occupatas in genere liberandas spectat. Peculiare vero consilium, seu prima pars huius bellici incepti, in hoc consistere videtur: oras Paludis Maeotidis seu Maris Azoviensis per Tokmakum necnon Melitopolim, usque Berdyanskum procedendo consequi et exercitus hostiles, ad laevam Borysthenis (Dnipro) rivam et in Crimaea considentes, commeatu prohibere, inmissis simul missilibus in pontem Crimeanum: sic enim utraque militum suppeditandorum via - alia e continente Russia per occupatam Mariupolim et Berdyanskum, alia e Ciscaucasia parte per pontem crimaeanum, intercludetur.

Qua in re gerenda, hostes Tokmako eicere summi momenti Ucrainis esse plures rei bellicae periti referunt, quò quidem via nonnisi per Robotyne patet. Consilium autem Ucrainorum, licet sobrium et rerum condicionibus consentaneum, eo difficilius ad effectum adduci valet, quod Russici – dum de armis telisque gravioribus (tali bello perquam necessariis) Ucrainae supplendis per longos menses apud nationes occiduum solem spectantes variis de causis ambigebatur dubitabatur disputabatur donec tandem aliquando ratum habitum est –, tres vallorum tractus apud agrum Zaporizhzhensem excitaverunt, quosque innumeris insuper fossarum seriebus sulcarunt.

Hinc nonnullae Ucrainis obvenere difficultates, qui nempe tali munitionum mole impediti, non tam celeriter hostium acies effringere valuerunt, quin etiam, dum impugnationi insistebant, vehementius a russorum praesidiis perculsi sunt, pluribus quam putavissent militibus occisis vulneratisque ac vehiculis bellicis perfractis. Huc accessit aeroplanorum bellicorum inopia, qua Ucrainus exercitus praecipue laborat: siquidem Russis cum plures aeroplani tum recentiores potentioresque sunt, et aeroplani occidentales F-16, quos Hollandia, Dania et Norvegia, adpropantibus Statibus Foederatis Americæ Septentrionalis, Ucrainis tradere pollicitae sunt, nonnisi anno insequenti mittentur ac in proeliis adhiberi poterunt. Quamquam igitur praesidium aerium, quod dicitur, perquam necessarium sit ex doctrina bellica NATOensi, ut impetus incursiove in hostem arcibus vallisque consessum feliciter geratur, Ucrainus exercitus re tanti momenti deficiens hostes nihilominus impellere urguebatur.

Qua belli gerendi ratione Ucraini usi sint ad Russos e pago Robotyne expugnandos

Quocirca Ucraini impetuum rationem primum susceptam immutare coacti sunt: cum pridem vallum munitiones ampliora agmina, haud exiguis armatorum carrorum vehiculorumque alis comitata, iuxta bellicam doctrinam occidentalem adorirentur, ubi tamen ex globis ignivomis, ex tormentorum vi, ex helicopterorum aeroplanorumque missilibus maiora damna tulerunt, ad veterem belli gerendi rationem rediere, quam in angustioribus condicionibus felicius experti erant: parvi peditum globi sensim singula hostium praesidia oppugnabant, dissipati caventes ne facilius tormentorum missiliumve ictibus paterent neve per campos globis ignivomis consitos graderentur.

Auxilia porro vehiculorum modica adhibebant, quae mobilitati et protectioni potius peditatus inserviebant magis quam ad hosticum robur ferreo pugno (ut vulgo dicitur) frangendum. Quibus etiam tormentarii milites enixe adlaborabant, libratis quidem ac intentis ictibus ad tormenta Russica quam plurima illidenda, quandoquidem tota ferme bellica ratio Russica in tormentorum vi hostibus longe praestando consistit, qua acies, valla, urbes denique integras vehementissime quassarent, opprimerent, exciderent. Quoniam vero ut hoc assequantur, numerus tormentorum pluries hostilem excedere debet, sublatis russis tormentis, aut saltem eorum quantitate adeo diminuta, ut vix tormentaria vi Ucrainum exercitum excedant, omnis belli gerendi ratio Russicorum subvertitur ac enervatur.

Postquam vero iam fractas Russicorum copias esse sensere, robur exercitus Ucraini ibi certantis in hostem inmissum est, videlicet 82a cohors, duobus militum millibus constans carribusque armatis britannicis Challenger, vehiculis armatis peditibus vehendis germanicis Marder, vehiculis armatis bellicis (armoured fighting vehicle) americanis Stryker instructa, cuius auxilio Russici e vallis Robotynensibus tandem expulsi sunt.

Quid liberatum Robotyne ad belli consilium conferat deque proeliis in aliis regionibus

Liberato igitur Robotyne, constat exercitum Ucrainum saltem primum e tribus munitionum Russicarum vallis irrupisse et ad agros pervenisse globis ignivomis rarius conditos. Restant autem duo valla, continuo munitionum fossarumque tractu, ut supra innuimus, per meridionales Ucrainae provincias a Russicis occupatas extenta, donec oras Azovienses assequantur. Quamquam vero bellorum exitus varius ancepsque solet, magister militum Ucrainae Valerius Zaluzhnyy, iuxta ephemeridem cui nomen Wall Street Journal, legatis ducibusque exercitus Americani, quibuscum de belli ratione conferre solet, copias suas iamiam defensionem Russicorum fracturas esse sentit. Cuius iudicium etiam Marcus Milley, magister militum Americanus, comprobavit: copias Ucrainas, dicens, iam primum vallum Russicum irrupisse.

Iam vero quod ad alias regiones attinet, ubi deproeliatur, res ita sese habet: in agris silvisque, Luhanskensem regionem a Kharkiviensi dividentibus, Russici dudum in Kupyanskum et Lymanum ingruunt et illuc prorumpere contendunt, quod tamen adeo iis praeter spem hucusque cedere videtur, ut imagines pelliculasque in pago quodam prope iam Sievierodonetskum, praeterito anno a Russicis expugnatum, exceptas pro capto quodam pago in Kharkiviensi regione fraudulenter inducere conati sunt.

Prope Bachmutum vero, oppidum illud antiquissimum Donbasianae regionis, funditus Russicorum tormentis, pyrobolis, missilibusque summa saevitia eversum atque deletum, Ucraini acerrime Russicos e pagis Klishchiivka, Kurdyumivka et Andriivka ad meridiem Bachmuti detrudere enixe contendunt, pariterque e pagis ad septentriones Bachmuti, quibus Berkhivka et Yahidne nomina. Iam enim Ucrainae acies, nonnullos colles felicioribus impetibus incursionibusque obtinentes, russos humilioribus locis considentes facilius oppugnant atque prohibent quominus altiora illa loca, a quibus pulsi erant, iterum reciperent.

Scripsit Georgius Marianopolitanus - 28/08/2023 21h45


DE GEORGIO NAPOLITANO
CONTIO UCRAINENSIS CONSULIS
COERCITIO IRANICA
DE FERDINANDO BOTERO
CALAMITAS IN MAROCO
DE RE FRUMENTARIA
CAEDES BOREOAMERICANA
NUNTIUM RUSSICUM
DE RUSSICA PETITIONE
PROFUGORUM PERICLUM