Jovis die 28 mensis Septembris 2023

NUNTII

DE RUSSICA PETITIONE

Nova ab Ucraina

Dum recuperatio Ucraina lentissime difficiliterque festinare conatur, petitio saevissima in urbem Ucrainensem septentrionalem Czernihoviam ante dies duo per Russicos perpetrata est. Cum enim urbis illius cives ad festum religiosum celebrandum ecclesiam adirent, in forum Czernihoviense missile Russicum, quod vero theatrum universitatemque attigit, iniectum est. Hominum septem mortem obierunt, sed vulneratorum numerus multo maior esse videtur: nam civium ferme centum atque viginti infanda deflagratione offenduntur; Ucrainensis praeses Zelensky sceleris ultionem iuravit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 21/08/2023 19h00


DE GEORGIO NAPOLITANO
CONTIO UCRAINENSIS CONSULIS
COERCITIO IRANICA
DE FERDINANDO BOTERO
CALAMITAS IN MAROCO
DE RE FRUMENTARIA
CAEDES BOREOAMERICANA
PAGUM MUNITUM ROBOTYNE IN UCRAINA LIBERATUM
NUNTIUM RUSSICUM
PROFUGORUM PERICLUM