PROFUGORUM PERICLUM
Calamitas per freta
Apud aequora ponti Reipublicae Viridis quae vocatur, ac praesertim ad insulae Sal freta, cymba quaedam profugorum ferme centum continens, quae, Senegalia mense Iulio relicta, ad Canarias insulas enavigare coepit, adiuvari potuit. Hominum vero octo et triginta conservari potuerunt, sed, ut Congregatio internationalis ad migrationes (IOM) rettulit, hominum circiter sexaginta obitus timetur; corpora reapse septem adhuc reperiri potuerunt ideoque et de aliis metus maximus oritur.
Scripsit Andreas Novocomensis - 17/08/2023 20h18
DE GEORGIO NAPOLITANO
CONTIO UCRAINENSIS CONSULIS
COERCITIO IRANICA
DE FERDINANDO BOTERO
CALAMITAS IN MAROCO
DE RE FRUMENTARIA
CAEDES BOREOAMERICANA
PAGUM MUNITUM ROBOTYNE IN UCRAINA LIBERATUM
NUNTIUM RUSSICUM
DE RUSSICA PETITIONE