Jovis die 25 mensis Aprilis 2024

NUNTII

DE RE INDICA

Nova ab Oriente

Die quarto ante Nonas Iunias in provincia Orissa apud urbis orientalis Balasore ferratam viam casus ferriviarius maximus evenit: ochimata enim tres -id est currus ferriviarii ad viatorum iter duo mercesque gerentem unum- adversa sorte conflixere. Quam ob rem vero hominum centena ferme III mortem obisse centenaque alia VIII vulnerata esse computantur: cum infandae attamen rei quae sit causa adhuc nesciatur, primarius minister Indicus Modi huius caedis reos severe punitum iri profitetur, dum adversarii eius abdicationem valde poscunt.

Scripsit Andreas Novocomensis - 05/06/2023 09h38


COMMUNIS FOSSA REPERTA
INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA