DE BIELOGRODA
Nuntium Russicum
Dum apud urbem Ucrainam Zaporizhihiam vis electrica restituta in ergasterium nuclearem revertitur, intra fines Russicos acrioris pugnae notitia divulgatur. Milites currusque cataphracti nonnulli nam ab Ucraina in regionem Russicam Bielogrodam introiverunt atque pagos Kozinkam necnon Grayvoronum aggressi sunt: Russicorum milites cum protinus minam sibi debellare conati sint, Venceslaus Gladkov Russicae provinciae praefectus Ucrainorum milites, ut a clade Bakhmuti accepta omnium animum averterent, Russiam invasisse confestim pronuntiavit. Exploratorum vero Ucrainorum dux Andreas Yusov illos vero non Ucrainorum milites, sed Russicos rebelles, qui iamdiu contra regimen Putinianum dimicant Ucrainorumque causam susceperunt, fuisse respondit.
Scripsit Andreas Novocomensis - 22/05/2023 13h47
DE RE INDICA
AFRICUM EFFUGIUM
NUNTII UCRAINI
COMITIA TURCICA
NOVA RUSSICA
RUSSICORUM EFFUGIUM
INUNDATIO ROMANDIOLA
TEMPESTAS ORIENTALIS
NOVA PETITIO AB ISRAEL
DE DIURNARIIS IN UCRAINA