RUSSICORUM EFFUGIUM
Ad Finniam confugere student
Russicus cum dilectus ad milites pro bello Ucraino inveniendos iamdiu inceptus esset, iuvenum multi vitandi modos consectari coeperunt novumque portum nunc appetunt: Russicorum enim mille apud Finnicos asyli ius invocarunt, quod attamen reipublicae magistratus, Communitate Europaea nondum consentiente adnuenteve, adhuc non comprobarunt neque exceperunt, ut migrationibus praefectus Sanna Sutter perseverasse refertur.
Scripsit Andreas Novocomensis - 19/05/2023 21h42
DE RE INDICA
AFRICUM EFFUGIUM
NUNTII UCRAINI
COMITIA TURCICA
NOVA RUSSICA
DE BIELOGRODA
INUNDATIO ROMANDIOLA
TEMPESTAS ORIENTALIS
NOVA PETITIO AB ISRAEL
DE DIURNARIIS IN UCRAINA