INUNDATIO ROMANDIOLA
Calamitas regionem Italicam vastat
In regione Italica Romandiola vehementiussimus turbo ab hesterno die vastat territorium : oppidum Caesena et loca finitima praesertim inundata sunt et domus mersae usque ad primum tabulatum: sunt qui in tecta scanderunt ut incolumes vi aquarum evaderent. Fluminis Sapis ad maximam altitudinem pervenit, quae numquam conspecta erat, ut ex memoria constat. In provincia Fori Livii -Caesena tres perierunt, tres saltem non inventi sunt; quinque milia incolarum, ut in tuto essent, sua domicilia reliquerunt. Scholae clausae manserunt, intermissa viae ferratae linea Arimino usque ad urbem Bononiam, idem accidit de aliis itineribus ferriviariis minoribus.
Diffluerunt extra ripas etiam flumen Samternus apud Forum Cornelii, flumen Maricula in territorio Ariminensi, rivus Maranus Arcioni, ubi etiam nosocomium inundatum est. In summa XIV amnes exundaverunt. Hodie quoque magnum imbrem periti meteorologici providerunt.
Scripsit Lydia Ariminensis - 17/05/2023 08h39
DE RE INDICA
AFRICUM EFFUGIUM
NUNTII UCRAINI
COMITIA TURCICA
NOVA RUSSICA
DE BIELOGRODA
RUSSICORUM EFFUGIUM
TEMPESTAS ORIENTALIS
NOVA PETITIO AB ISRAEL
DE DIURNARIIS IN UCRAINA