DE DIURNARIIS
Praeconum obitus
A belli Ucraini initio diurnariorum iam IX - id est Yevhenii Sakun Ucrainus, Brent Renaud Boreoamericanus, Petrus Zakrzewski Hiberniensis Alexandraque Kuvshynova Ucraina, Xenia Baulina Russica, Maks Levin Ucrainus, Mantas Kvedaravicius Lithuanicus, Fredericus Leclerc-Imhoff Francogallicus atque Bohdan Bitik Ucrainus - proeliis mortem obierunt hesternoque die decimus apud urbem Chasiv Yar in provincia Donetsk periit: nomen eius Arman Soldin Francogallicus annos XXXII natus, qui, cum militum Ucrainorum motus sequeretur, missilis incendiarii Russici conflagratione mortuus est.
Scripsit Andreas Novocomensis - 10/05/2023 21h32
DE RE INDICA
AFRICUM EFFUGIUM
NUNTII UCRAINI
COMITIA TURCICA
NOVA RUSSICA
DE BIELOGRODA
RUSSICORUM EFFUGIUM
INUNDATIO ROMANDIOLA
TEMPESTAS ORIENTALIS
NOVA PETITIO AB ISRAEL