Martis die 6 mensis Junii 2023

NUNTII

FACINORA AFRICA

De rebus Nigerianis

Apud Nigeriae orientalis civitatem Bornum hac hebdomade homines omnino septem interficiuntur vigintique duo abripiuntur: nam lunae primum die lignatorum quindecim prope Gamborum adempti sunt, quorum quattuor paulo post exsangues reperti sunt, atque die Iovis agricolarum tres apud urbem Bankim necati sunt undecimque comprehensi sunt. Amborum scelerum infandorum auctores occidentalis Africae Civitatis Islamicae (ISWAP) prodromi fuisse videntur.

Scripsit Andreas Novocomensis - 07/05/2023 18h56


DE RE INDICA
AFRICUM EFFUGIUM
NUNTII UCRAINI
COMITIA TURCICA
NOVA RUSSICA
DE BIELOGRODA
RUSSICORUM EFFUGIUM
INUNDATIO ROMANDIOLA
TEMPESTAS ORIENTALIS
NOVA PETITIO AB ISRAEL