ACCUSATIO RUSSICA
Eugenii Prigozhin verba
Dum apud pagum Bakhmut longinqua pugna nulla intermissione prosequitur, Eugenius Prigozhin privatae cohortis Russicae 'Wagner' rector Valerii Gerasimov Sergiique Shoigu ducum imperium consiliaque denuo exprobravit: propter enim ductorum quae obiurgatur negligentiam milites eius sagittis missilibusque orbi identidem in oppugnatione infinita cadunt caduntque. Qua de causa die VI ante Idus Maias, id est postridie 'Diei Victoriae', quo a Nazistarum potestate liberatio commemoratur, cohors illa 'Wagner' decessura indicatur.
Scripsit Andreas Novocomensis - 05/05/2023 15h39
DE RE INDICA
AFRICUM EFFUGIUM
NUNTII UCRAINI
COMITIA TURCICA
NOVA RUSSICA
DE BIELOGRODA
RUSSICORUM EFFUGIUM
INUNDATIO ROMANDIOLA
TEMPESTAS ORIENTALIS
NOVA PETITIO AB ISRAEL