PETITIO RUSSICA
Nova Europaea
Moscuae petitio nocturna haud multo ante evenit: aeriae naves sine gubernatore enim duo contra Cremlinum Palatium, praesidis Russici Putin praesertim sedem, iniecta sunt. Quae tamen insidiae, extemplo quasi in praesidem illum impetus visae, consulis absentia, per eum legatum Peskov mox indicata, id quo tendebant minime assecutae sunt; Russicorum, maxime Cremlini, praecones ab Ucrainis scelus hoc perpetratum esse denuntiaverunt, quam vero culpam praesidis Ucraini consultor Michael Podolyak omnino aversatur. Praeses interea Ucrainus Zelensky cum pari Finnico Saul Niinisto ad armamenta nova accipienda pangendaque Helsinkium hodie pervenit.
Scripsit Andreas Novocomensis - 03/05/2023 16h34
DE RE INDICA
AFRICUM EFFUGIUM
NUNTII UCRAINI
COMITIA TURCICA
NOVA RUSSICA
DE BIELOGRODA
RUSSICORUM EFFUGIUM
INUNDATIO ROMANDIOLA
TEMPESTAS ORIENTALIS
NOVA PETITIO AB ISRAEL