NOVA AB UCRAINA
De recentioribus Europaeis
Tamquam caedis apud urbem Uman in Ucrainae provincia interiore Cherkasy vindicatio, ut Andreas Yusov exploratorum Ucrainus legatus finit, Ucrainorum aeronavicula sine gubernatore Russicum receptaculum olei in Chersonesi Tauricae urbe Sebastopoli situm percussit incendiique propagationem generavit, quae quamvis prompte pacata conceptacula IV afficeret. Ille interea Eugenius Prigožin militiae 'Wagner' nominatae rector cum exercitum suum militibus carentem telisque egentem prope evanescere tum Ucrainorum incursum maiorem Idibus Maiis futurum esse pronuntiavit.
Scripsit Andreas Novocomensis - 30/04/2023 13h55
DE RE INDICA
AFRICUM EFFUGIUM
NUNTII UCRAINI
COMITIA TURCICA
NOVA RUSSICA
DE BIELOGRODA
RUSSICORUM EFFUGIUM
INUNDATIO ROMANDIOLA
TEMPESTAS ORIENTALIS
NOVA PETITIO AB ISRAEL