Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

NUNTII

NOVA AB UCRAINA

De bello infinito

Anno post belli Ucraini initium iam exacto, conflictus, quos nec orthodoxorum festum paschale retinere potuit, cotidie repetuntur: cum enim praeses Russicus Bladimirus Putin dei cultui paschali interesset atque patriarcha Kirill 'pacem iustam et diutinam', a quo vere nescitur, rogaret, missilia XX, quae civem unum necaverunt duosque saltem vulnerarunt, in provinciam Donetsk immittebantur aliaque pyrobola, quae adulescentes duo interfecerunt, in provinciam meridionalem Mykolaiv coniciebantur. Ut dignius paschalem diem celebrarent, Russici missilia nova contra pagum Kushuhum prope Zaporizhzhia infande propulerunt, quae sancto Michaeli archangelo dicatam ecclesiam bibliothecamque diruerunt; proelia interea diutina cruentissimaque apud pagum Bakhmut minime intermittuntur.

Scripsit Andreas Novocomensis - 16/04/2023 11h35


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM