NOVUM PYROBOLUM
Nuntium Ucrainum
Dum pugna saevissima apud pagum Bakhmut minime desistit, telum ignivomum novum a Russicis iniectum esse recenter publicatur: sicut enim acta diurna Ucraina 'Defense Express' divulgaverunt, novum missile, cui 'UPAB-1500B' nomen est, ante nonnullas hebdomadas contra urbis Chernihiv regionem septentrionalem iniectum est tantaque vi conflagrationem percitare potuit, ut 'superius pyrobolum' recte putaretur.
Scripsit Andreas Novocomensis - 05/03/2023 21h09
DE RE INDICA
AFRICUM EFFUGIUM
NUNTII UCRAINI
COMITIA TURCICA
NOVA RUSSICA
DE BIELOGRODA
RUSSICORUM EFFUGIUM
INUNDATIO ROMANDIOLA
TEMPESTAS ORIENTALIS
NOVA PETITIO AB ISRAEL