Veneris die 19 mensis Aprilis 2024

NUNTII

DE PERSIA

Nova ab Oriente?

Post tantas seditiones Persicas, quae iam ante menses tres post Mahsae Amini casum inceptae sunt, ab urbe sacerrima Qom procurator universalis Mohammad Jafar Montazeri maximi momenti nuntium hodie publicat: quae vero "morum custodia" omnibus nota est congregatio nondum erit. Illud insuper velum, quod apud mulieres Persicas segregationis signum verum est, nunc sub iudice esse videtur.

Scripsit Andreas Novocomensis - 04/12/2022 21h33


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM