Saturni die 20 mensis Aprilis 2024

NUNTII

POTESTAS BOREOCOREANA

Dictatoris verba nefasta

De Boreocoreanorum nuclearium armorum potestate, quae civitatibus multis damno minisque esse videtur, multos per annos valde dictum est, praesertim cum missilium nuclearium examina -vel potius ostensiones perpetuae- perducerentur, de qua et recenter parum reticetur. Dictator vero Boreocoreanus Kim Jong-Un ante dies decem telum ultimum "Hwasong-17" nuncupatum, quod inter continentes vehi adque Civitates Coniunctas Americae pervenire potest, examinari iussit; ad hoc examen concelebrandum de nationis suae nucleari potentia contionem heri habuit, qua in toto orbe potestatem maximam atomicam se obtinere velle publicavit.

Scripsit Andreas Novocomensis - 28/11/2022 16h21


INCURSUS AERII PERSARUM IN ISRAEL
NOVUS MINISTER PRIMARIUS IN HIBERNIA
SICCITAS AFRICA
INMISSIO DAMASCENA
PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM