Veneris die 29 mensis Martii 2024

NUNTII

DIES FESTUS PRO FEMINIS HODIE CELEBRATUR

ad luctandum contra vim perpetratam...

 

.

 

Anno MCMXCIX Ordo Nationum Unitarum instituit “Rete totius orbis vim contra feminas repellens” “ Worldwide network fighting violence against women”: ad quod propositum dies XXV mensis Novembris electus est ut tres sorores Mirabal commemorarentur quae, pugnantes in dominum rei publicae Dominicanae, anno MCMLX, viros in vincula coniectos visitaturae, a militibus regiminis excruciatae sunt, fustis ictibus trucidatae, suffocatae, demum in locum praeruptum coniectae ut casus simularetur.

In Italia CIV feminae ab incepto anno sunt occisae, LXXVIII in spatio familiari, interfector LII earum coniux  vel amans, usus cultro vel armis igniferis, sed interdum victimae perierunt ob verbera vel intercluso spiritu;  quae caedes computata est ab administratione rebus internis praeposita. Ordo Nationum Unitarum sua vice communicavit singulis horis quinae mulieres in familia intereunt. Causa pertinet ad mentem rudem, quae putat feminas viro subigi nec sui compotes esse. Via ad mutationem animi longior videtur.

Centeni sunt conventus et incepta faventia huic celebrationi ut conscientia moveatur de caede et crudelitate contra mulieres perpetratis. Vis domestica multiplex patefit, oeconomica, sexualis, animi, corporis. Non semper manifesta, saepe silentium tenet, interdum ad normam redacta.

Vis oritur ab inaequalitate generum, a virorum studio in potestate feminas habendi, a vitio quod manet apud omnes cultus, ordines, gentes, aetates, gradus institutionis. Dubium tamen non est quin violentia gravissima sit penitus defixa in condicionibus iniquis et mentibus inveteratis. Paulatim in melius res poterit mutare si humanitas virorum culta erit!

Scripsit Lydia Ariminensis - 25/11/2022 18h45


PONS BALTIMORENSIS CECIDIT
DE CAEDE APUD MOSCUAM
DE COMITIIS RUSSICIS
DE RETI SINENSI
INFANDA LIBYCA
SCELUS AFRICUM
NOVA DE OBITU ALEXII NAVALNY
CONSILIUM ISRAEL
DANORUM CONSILIUM
DE REBUS BELLI ISRAELIS