Jovis die 28 mensis Septembris 2023

MISCELLANEA

MEDEA

Tragoedia Euripidis Latine recitata.

Praeter multa alia bona, Rumak et Musa Pedestris aliquid novi nobis recenter proposuerunt: Medea, Euripidis tragoedia Latine recitata. Spectate, fruimini et legite infra explicationes ab auctoribus ipsis...

 

"Ecce Medeae nostrae versio INTEGRALIS, sine concisionibus, quae necessariae fuerunt Vicetiae, cum certaminis, cui intereramus, leges vetarent, quin quodque spectaculum unius horae tempus excederet. Hoc enim adduxerat nos, ut ex octingentis circiter versibus, ex quibus partes nostrae constabant, ad centum excideremus. Inter excisos versus ii sunt maximi momenti, quos, in secunda operis parte, Medeae filiis suis dicit de natura nominis, amoris, deorum, iique, quos Daemon 2, parvulus ille, de semet ipso dicit, exorans matrem, ut sibi nomen det, vel per iocum, si serio sibi dari non possit.

Spectaculum nostrum mense Aprili in Schola Nova, Belgio, recitatum et incisum est, quocirca subtituli, quos in hac versione videbitis, Francorum sermone exarati sunt, quam ingentem operam navare dilectissimi nobis magistri Scholae Novae potuerunt, in primis Alexander Feye et Beniaminus Detry, quibus tot gratias agimus, quot minuta temporis impendenda fuerunt, ut tam longo operi tam multi subtituli adderentur. Ignoscatis igitur quaeso, si qua hic illic menda emerserint: quicumque subtitulos numquam scripserit, is scire nequit, quantum laboris sit :-) Altera ex parte, si quod mendum inveneritis, licet ignoscatis, tamen scribatis, hortor, in commentariis, ut ceteri spectatores, qui linguam Francogallicam minus calleant et adhuc in lingua Latina discenda operam dent, certiores fieri, verumque verborum sensum recte intelligere, possint.

Quod ad cantica pertinet, quae versibus ex meis constant, pulcherrimisque melibus illius, quae doctissima poetriarum nota est nomine @MusaPedestris (habetis nexum in fine), aliquid novum hic videbitis, quod audire non licet in concisa pellicula ;-) nova enim musica instructio facta est, quam carissimo amico meo optimoque musico, c. n. @simonesabatino6360, debemus: qui ipse cantica sua pangit ipseque canit in pagina sua: quorum utrumque, et auctorem dico et cantica, vobis toto ex corde commendamus, cordicitusque suademus, ut eius paginae subscribatis.

Modis musicis canendis operam dedit ipse cithara sua una cum comitibus suis perlaudandis: @sarafrediani51 cithara gravi, @ivangabrielkeys8987 clavilibus, Maicol Bertin tympanis: quibus omnibus callentissimis artificibus omnes, quas possumus, gratias agimus, necnon optamus, hanc cooperationem, quae prima fuit, non et postremam fore. Paucis, si nobis di favent, diebus, utrumque canticum Medeae, ab illis instructum et modulatum, ab ipsaque melodiarum auctrice cantatum, in hac pagina mea publicabimus. Postremis nec imis summas gratias agimus Alexandro Feye, @benlaterreur9799, omnibusque puellis puerisque Scholae Novae, qui nos tam benevolenter venientes exceperunt, tam attente recitantes lectionesque habentes auscultaverunt, tam dulciter abeuntibus valedixerunt, ut fieri non possit, quin quam citissimo apud illum hortum humanitatum, qui Schola Nova est, redire novasque cooperationes aggredi cupiamus.

Canalis Marinae Garaninae, seu Musae Pedestris, quae canticorum mele composuit:
   / @musapedestris  

Canalis Simonis Sabatini, qui cantica instruxit citharaque modulatus est:
   / @simonesabatino6360  

Canalis Ivi Gabrielli, qui clavilibus modulatus est:
   / @ivangabrielkeys8987  

Canalis Sarae Frediani, qui cithara gravi modulata est:
   / @sarafrediani51  "

Versio "Vicetiana" (breviora, cum subtitulis anglicis) vidi potest hic:

https://youtu.be/6TjEu0q_Vy8

Scripsit Redactio Ephemeridis


Percontatio Siderei Chiong
LUSTRATIONES LATINAE IN MUSEO MATRITENSE "EL PRADO"
DISPUTATIO DE BELLO UKRAINICO
TRES CAPRI ASPERI
COLLOQVIA BARCINONENSIA III