Solis die 10 mensis Maii 2026

LIBRI

MAGNUS GATSBY ABHINC ANNOS CENTUM IN VULGUS EDITUS EST

Die decimo mensis Aprilis, anno millesimo nongentesimo vicesimo quinto, mythistoria a Francisco Scoto Fitzgerald adulescente exarata quae ‘Magnus Gatsby’ inscribitur (in sermone primigenio The Great Gatsby) ab editore Maxwell Perkins in publicam lucem Novi Eboraci data est. Est procul dubio clarissimum Scoti Fitzgerald opus, cum tamen non ante scriptoris mortem pervagatissimum evaserit, quae anno saeculi quadragesimo accidit. Multoties in scaenas theatricas, quamvis non in id conscripta, haec fabula prodiit necnon in theatra cinematographica, quod anno bismillesimo tertio decimo proxime est factum. Magnus Gatsby praeterea inter libros esse putatur maxime assidue a lectoribus Civitatum Americae Foederatarum per lustra evolutos in scholisque Foederatis frequentissime lectitatos, cum permulti extra easdem quoque Civitates his centum annis eum pertractaverint. Non solum propter novum stilum, id est propter mirum scribendi modum, maximi momenti opus in litteris Angloamericanis habetur, sed hac etiam ex causa, quod in unum (non parum autobiographice) gravissima cultus civilis Civitatum Foederatarum themata congerat, haud excepta religione.

Modi musici iazenses (generis videlicet ‘jazz’ vulgo appellati) in Civitatibus Foederatis persaepe iis annis audiebantur quibus Gatsby fictus est, quam ob rem aetas iazensis illud temporis spatium est nuncupatum. Hedonismus quidam post prius orbis terrarum bellum (quod simpliciter ‘bellum’ Gatsby aequalesque eius vocabant) et ante magnam calamitatem nummariam anni millesimi nongentesimi undetricesimi inter Foederatos viguit; quam generalem quidem voluptatis conquisitionem Fitzgerald noster plus semel perstrinxit. Anni erant quibus homo de nihilo crescens crepitu –uti aiunt– digitorum locuples fieri poterat, non semper tamen honeste atque innocenter. Iacobus Gatsby (qui puer Gatz cognomine, non Gatsby vocabatur) nimis diu post bellum in Europa, in qua militaverat, ob minus secundos casus degerat ut dilectam amicam domi uxorem duceret, quae cum alio iam viro ad nuptias convolaverat. Quae vero in mythistoria hac Fitzgeraldiana narrantur aestate plerumque anni vicesimi alterius facta esse dicuntur.

Magnus Gatsby, quippe qui non facilis sit intellectu saepeque per decenniorum cursum mentes studiosorum exercuerit, ad lumen forsitan, ut ita dicamus, aliarum litterarum recentiorum sit legendus, qualis est narratio mythistorica allegorica Goldingiana indice ‘Dominus muscarum’ (Lord of the Flies) nota, quae nempe condicionem socialem omnino dissimilem pingit ast hominum similiter moralem corruptionem arguit.

Ii autem qui litteris Latinis sint imbuti comparatione delectabuntur qua Gatsby Petronianae recordationis Trimalchioni confertur; huius enim mentio in initio capitis septimi Magni Gatsby fit, ubi Gatsby cum antiquo libertino consociatur. Immo voluerat Fitzgerald fabulae suae titulum Trimalchio in West Egg imponere (‘Trimalchio in Ovo Occidentali’) aut brevius Trimalchio, cui rei editor Perkins et eruditae allusionis obscuritatem et plerorumque Anglice loquentium inscitiam Trimalchionis nomen recte enuntiandi obiecit. ‘Ovum Occidentale’, vicus cui Fitzgerald huiusmodi fictum nomen indidit sed qui in vera Insula Longa Novoeboracensi est situs, locum significat novis divitibus habitatum, quibus ipse Gatsby annumeratur qui haud aliter ac Trimalchio humillimae est originis, et ‘Ovo Orientali’ (‘East Egg’), ex domibus iamdiu opulentis constanti, et topographice et translate opponitur; nam in proxima orae borealis Insulae Longae paeninsula hoc iacere dicitur. Aliud obiter adiciam, in Ovo Occidentali (quod Great Neck vere appellatur) multos hodie incolere qui e variis terris Asiaticis profugi venerint aut progenies potius sint eorum qui venerint... e Persia, Sinis, Corea... Tantum Novum Eboracum et suburbana eius ab illis rugientibus sic dicebatur annis vicenariis mutata sunt! Hoc quoque est addendum, ut millennia denuo celeriter transcurramus: ova in celeberrima Cena Trimalchionis prosperitatis favorisque popularis imago esse videntur; qua in faceta autem historia usus non necessarius vocum Graecularum ostentationis gratia –ut est verisimile– fit, sicut in Magno Gatsby imitatio exhibetur loquelae Anglicae elegantiorum Americanorum quae per illam δεκαετίαν primum bellum pancosmium discrimini oeconomico iungentem tenuit. Nimis dein multis rugitus velut leonis (vel autocineti rapide currentis) rugitus ventris esurientis facti sunt.

Ceterum et Trimalchio, qui dives est sed fuit servus, et Gatsby, qui ob ignobiles natales in veterum divitum societatem numquam recipitur, e condicione sua pristina effugere conantur copiasque suas in aedibus magnificis per sumptuosissima convivia ostentant; sic tamen agentes pecuniarum suarum novitatem etiam magis produnt. Multa autem in Iacobi Gatsby vita a Trimalchionis differunt, quod aliter fieri nequit si de distantia cogitemus tum temporum tum locorum intervallo inter eos exsistente. Quoad amorem certe toto caelo discrepant, cum Trimalchio uxorem secum habeat Fortunatam, Gatsby vero ad feminam praecipue alliciendam quam amat, neque tenet, opes cumulare cupiat.

Videndum quoque est quid, inter imagines Gatsbyianas (libri Magni Gatsby, dico), ‘vallis’ illa ‘cinerum’ sibi velit (‘valley of ashes’ in textu originali Anglico), locus maxime inamoenus ac desolatus, immo horridus, cuius mentio per ficticii narratoris os (Nicolai Carraway) fit, quasi immanis officina subdivalis in medio inter luxuriosa Ova supra memorata et propinquam urbem Novum Eboracum posita: egestas atque sudor prope ubique a fabula Gatsbyiana arcentur, sed nequeunt omnino tolli; idem fere de divitiarum vanitate dici potest necnon de morte omnibus impendente. Franciscus Scotus Fitzgerald catholicus inter Christianos religione fuit, non tamen scriptor tam militanter catholicus quam Gilbertus Keith Chesterton aut Hilarius Belloc; non valet nihilominus, velit nolit, angustias ac fragilitatem celare cuiuslibet spei intramundanae.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus


PARA BELLUM
DE LATINARVM LITTERARVM VNIVERSALI AC PERENNI PATRIMONIO
De similitudine medii aevi
Lingua latina ad prosperandum in vita (II)
Lingua latina ad prosperandum in vita