LEXICOGRAPHIA LEONIS LATINI (LLL)Latina Verba & Lexica nova et vetera
VOCABULA BOTANICA
ex Orbe Picto pentaglotto excerpta et Latinê reddita
CORBEIL, Jean-Claude/ ARCHAMBAULT, Ariane: PONS Bildwörterbuch Deutsch-Englisch-Französisch-Spanisch-Italienisch. Stuttgart etc. (Ernst Klett Sprachen) 2003.
In hôc Orbe Picto mirabili 35.000 (triginta quinque milia) notionum imaginibus sunt illustrata et quinque linguis Europaeis denominata: Theodiscâ et Anglicâ et Francogallicâ et Hispanicâ et Italicâ. Nos autem coepimus addere vocabula Latina, quorum hôc loco praebemus partem tertiam, quae spectat ad geographiam (VOCABULA GEOGRAPHICA I).
Provinciae rerum, quarum imagines et vocabula in Klettiani Orbis Picti paginis 920 (nongentis viginti) inveniuntur, sunt hae quae sequuntur:
I.ASTRONOMIA – II. TERRA – III.REGNUM PLANTARUM – IV.REGNUM ANIMALIUM – V.HOMO – VI.NUTRIMENTA ET INSTRUMENTA COQUINARIA – VII.DOMESTICA – VIII.PLASSATIO DOMESTICA ET OPERA HORTULANA – IX.VESTIMENTA – X.INSTRUMENTA PERSONALIA – XI.ARS ET ARCHITECTURA – XII.COMMUNICATIO ET INSTRUMENTA GRAPHEICA – XIII.TRANSPORTUS ET VEHICULA – XIV.ENERGIA – XV.SCIENTIAE – XVI.ATHLETICA ET LUDICRA.
Babae, quanta copia! quanta ubertas! quanta multiplicitas! Qui Orbis Pictus etiam lexicographis Latinitatis recentioris est aurifodina et cornu copiae. Nam iidem vocabulis linguarum, praesertim Romanicarum, in eodem indicatis usi saepe perfacile inveniunt vocabulum Latinissimum. En cara Lectrix, care Lector, habeas partem botanicam huius enchiridii singularis vocabulis Latinis ditificatam (VOCABULA BOTANICA = III. REGNUM BOTANICUM).
(Proxima pars sequetur: VOCABULA ZOOLOGICA)
Haec vocabula botanica
excerpsit et in Latinum convertit
Nicolaus Groß
LEO LATINUS
Scripsit Nicolaus Gross
ORBIS PICTUS HEXAGLOTTUS
COLLECTANEA COMPUTATRALIA & INTERRETIALIA
LYCAON ET ACINONYX, QUALIA SINT GENERA BESTIARUM
VOCABULA ZOOLOGICA
VOCABULA GEOGRAPHICA
VOCABULA ASTRONOMICA