Mercurii die 22 mensis Julii 2026

CHRONICA JOANNI CAROLI ROSSI

Defensor & propugnator Latinitatis Vivae.


Curriculum latinum brevius

Ab Albino Flacco humanissime invitatus ut in Ephemeride aliquid scripto mandarem, diu dubius haesii, ratione aetatis meae habita, sed postquam ille mihi paginam nomine meo nucupatam ultro dedicavit, qui poteram cum eo inofficiose agere?

Grato igitur animo, quod me sibi comitem in tam arduo itinere ac salebroso adjungi voluit, en ego adsum, perpetuus Latinitatis alumnus, ex qua spatio septuaginta annorum haud mediocrem cepi delectationem.

Fortasse quis quaerit unde materiam sumam, quave de re sit mihi in animo vobiscum, seduli lectores, tractare. Quum vero e Moneta mea novos excudere nummos ingravescente aetate vix valeam, neque suppetit otium, ex horreo scriptorum meorum, quae in annos sunt inordinate coacervata, nonnulla secernam, et ea varia, miscella, confusanea, quibus jucundari vos posse spero, quasi Auli Gelii aemulus, qui in Noctibus Atticis suis res multifarias collegit, quae essent aut voluptati legere, aut cultui legisse, aut usui meminisse, ut ipse ait in Praefatione (XI).

Agam igitur de vitis auctorum quorum opera primum Sodalitatis Latinae Mediolanensis sociis, tum Amicis Tabularii Publici annorum decursu explicavimus. Qui isti sint quaeritis? E veteribus proponentur Catullus et Lucretius, e scriptoribus mediae aetatis Paulus Diaconus et Bonvesinus della Riva, e Renascentiae luminibus Leo Baptista Alberti, Marcus Hieronymus Vida, Desiderius Erasmus, Fridericus Borromaeus, e recentioribus Carolus Bascapè, Manfredus Settala, Lodovicus Antonius Muratori, Joannes Galbiati. Quorum alii nomine illustres famaque clari, alii studiosis tantum noti.

Antea tamen liceat mihi meam ipsius vitam praeponere, non quo gloriolam immerens aucuparem, quasi corvus inter pavones - probe enim novi me nanum gigantum humeris insidere - , sed ut comperiant lectores cur architectus in latinitatem incubuerit: fieri enim potest ut quis, singulari incitatus exemplo, provincia muneris sui neglecta, totus se in litteris latinis abdat, quemadmodum spero.

 

Mihi nomen est Joannes Carolus Rossi.

Romanus natione, civitate Mediolanensis, aedificatoriam professus sum ab anno saeculi superioris LXIX, latinitatem autem voluptatis causa inde fere a pueritia colui itemque colo senex.

Natus Romae anno MCMXLIV, puerulus biennio in Brasilia degi, quo pater, machinator fossorius, migraverat, sed annum agens nonum in urbem patriam redivi. Tum autem, Roma propinquisque relictis, Mediolanum cum parentibus me contuli, qua in urbe studiorum cursum post ludum litterarium transcurri; scholas enim audivi in lycio nomine Josephi Parini nuncupato, quod praestantissimis Italiae institutis tunc quidem annumerabatur, ibique studiorum maturitatem sum adeptus, deinde in Atheneo Polytechnico Mediolanensi architecturae vacavi, ubi anno saeculi duo de septuagesimo doctor sum renuntiatus.

Aetate viginti quattuor annorum Romam reversus, in vetustarum aedium restituendarum disciplina versabar, donec hujusce artis peritus sum declaratus; interim uxorem duxi, et ipsam architectam, pictricem egregiam sedulamque pervestigatricem, ac priore sum filio auctus; quum autem navandae operae occasiones darentur nullae, nisi potentiorum clientibus vel adulatoribus, ut saepenumero fit Romae -oh urbem nimis potestatum sedibus vicinam!- quattuor post annos statui denuo Mediolani domicilium collocare ibidemque artem exercere, ut pro meritis, non ex amicitiis, aestimarer.

Hic vero, ubi natus est filius minor, adhuc vitam dego, sed mox priscam morum integritatem, qua merito gloriabantur Mediolanenses, in annos adeo corrumpi animadverti, ut nunc nesciam utri civitati corruptelae dem palmam; ceterum, si saeculum ante actum respicimus, non solum bonos, sed etiam pessimum quemque Mediolano profectum esse videmus ac per totam Italiam imperiose grassatum, ut confirmatur exemplis utriusque Benedicti et Silvii, quorum nomina ob Patriae caritatem reticeo.

Munus architecti multifarium, ut hujus artis fert consuetudo testaturque Vitruvius (I,1,1), tuitus, aedificia omne genus sive publica sive privata descripsi, veluti scholas, insulas, villulas, domus, officinas, gerontocomia, coenationes, templa, hortos; diaetas ornavi atque instruxi aptasque delineavi suppellectiles; operibus et faciundis et comprobandis praefui; versatus sum in urbium vicorumque dispositione; consilia dedi argentariis atque operum redemptoribus de arearum aediumque taxatione; ut peritus rei aedificatoriae causarum patronis saepenumero affui.

Officio tamen architecti non contentus, liberis hominum sodaliciis favi dedique operam: anno LXXXV circulum, cui nomen Societas Civilis, una cum centum sodalibus constitui atque biennio rexi, quo in circulo etiam Caelestis p. Eichenseer et Caius Licoppe, strenui Latinitatis fautores, iter per Italiam facientes, quondam excepti sunt. Eo vero spectabant sodales Circulo adsciti, ut mores civium formarentur iisque fieret copia, nulla factionum condicione adstrictis, inter se humaniter aequabiliter disputandi.

Anno post cum Claudio Piga machinatore, Stephano Torelli litterato eodemque musico Sodalitatem Latinam Mediolanensem constitui, quam deinceps Circulus Philologus Mediolanensis sibi cooptavit ac spatio viginti fere annorum aluit et fovit: nam in circuli sedem bis in mense et tirones gymnasiorum lyceorumque cum magistris suis, et litterarum studiosi convenire solebant, ut aures et linguas et mentes sermocinando exercerent.

Anno MMXIV, relicto litis causa Circulo Philologo, Sodalitas in aedibus Bibliothecae Ambrosianae quattuor annis excepta benigne est. Tum in publica bibliotheca juxta viam a Sicilia sitam scholas aperuimus, anno demum MMXX apud Lyceum Livianum sedem constituimus. Paulo post, morbo Coronario saeviente, scholae nostrae desitae sunt haberi neque amplius Sodales sunt coacti: omnia habent tempus, ut monet Ecclesiastes (III,1)...

Praefui etiam brevi Architectorum Circulo, qui constitutus est, ut in promiscuo essent artis exercendae occasiones atque compescerentur collegae, quorum animus, ut ait Vitruvius (I,1,7), esset cupidus atque unice in muneribus accipiendis occupatus.

Sed veniamus ad studia latina.

Inde a puero singulariter allectus sum sermone Romanorum, quem non modo in templis resonare cotidie, sed etiam ex ore civium, ut mos tunc fuit, interdum fluere, haud sine animi motu, quasi arcana perciperem, audiebam.

Rogatus autem quae fuerint latinitatis meae incunabula, arcessere soleo, quasi triumviros, patrem, avum, avonculum. Patrem enim audivi puerulus in Brasilia latine cum machinario Germano sermocinantem, qui nec anglice, nec lusitanice, nec gallice sciebat, neque vero patri nisi pauca verba germanica erant nota. Cum avo medico septuagenario breve commercium epistolarum habui adolescentulus. Januarius avonculus decenni mihi, primam Eucharistiam suscipienti, libellum donavit, cui inscripserat “Sint dies tui felices et bonis operibus repleti”. Scilicet vel ex parvis fortuitisque scintillis excitantur incendia.

Itaque lubenter prima linguae elementa in schola medii ordinis arripui, sed jam ab initio aegre ferebam quod grammatice, non latine docerentur alumni, neque cuiquam daretur copia loquendi vel scribendi, id quod mihi videbatur naturae rationi minime consentaneum: omnis enim doctrina circa praecepta, ne dicam nugas, grammaticorum perpetuasque mutationes ex una in alteram linguam tantummodo versabatur.

Quae quum ita se haberent in scholis, aliunde quaesivi numquis priscam loquendi scribendique latine consuetudinem retineret, sed diu nactus sum neminem; studui igitur mea sponte scriptoribus, quorum opera tunc temporis vix tradebantur, sive iis qui aetate renatarum artium floruere, sive etiam recentissimis quibusque, veluti Hugoni Enrico Paoli, Joanni Baptista Pighi, Aemilio Springhetti, Antonio Bacci S.R.E. Cardinali, quorum industria valde delectabar, qua res novas et antiquitati ignotas verbis latinis eleganter vestiebant.

Interea consuevi aliquid latine et ipse conscribere: in diarium, annos agens XVII et XVIII, quae fierent in Lycio cotidie rettuli; epistolia misi seu ad amicos, qui me patienter ferebant, seu ad ignotos homines, quos in litteris classicis versari compereram sperabamque rescripturos esse; composui chrias, fabellas, narratiunculas atque interpretationes scriptorum, quae difficilius redduntur, temptavi.

Octavo saeculi superioris decennio, quum agerem annum primum et trigesimum, ad Carolum Egger abbatem, Officii Latini in Urbe Vaticana principem, dedi litteras de potissimo genere scribendi, qui non modo easdem in commentariis, quibus index Latinitas, vulgandas, verum etiam scriptorem, humanissime exceptum in aedibus pontificiis, in numerum eorum qui conficiunt libellos asciscendum esse censuit.

Exinde operam adiutricem praestare commentariis Vaticanis coepi, ac quidem diu praestiti, donec Joanne Francisco cardinale Ravasi, Ivano Dionysio jubentibus edi sunt desiti. Navitatis meae sunt documento plures quam centum commentatiunculae, quas spatio quinque et triginta annorum edidi.

Eodem exeunte decennio octavo Francofurtum petii, ut seminario Eichenseriano interessem, ibique non modo linguam significanter vivaciter hilariter exerceri posse cum civibus Europae expertus sum, sed etiam amicos inveni, quibus familiariter etiamnunc utor: Thomam, inquam, Carduelem, Axelium Pulchrimontanum, Sunnivam de Bouvrie, Nicolaum Gross, Gajum Licoppe, ut praecipuos nominem. Dein nonnulla etiam in Voce Latina edidi. Tum vero amicitiam cum Suitberto Siedl carmelita eodemque philologo quattuor et viginti linguarum gnaro, junxi, quo impulsore Feriae Latinae celebrari in Carinthia vel in Slovenia sunt coeptae, quas ad agendas pueros puellasque et amicos studiosos saepenumero mecum deduxi.

Quater etiam interfui, una cum Claudio Piga amico, coetibus triduanis quae cura Operis Fundati Canusiani Foro Julii quotannis cogi solebant, ut litteratores historicique omnium gentium studia inter se communicarent. Mandato namque munere Victorii Canusii medici Operisque fundatoris, qui non minus linguam latinam quam rerum historiam callebat et colebat, doctorum acroasibus, variis Europae linguis expressis, adiciebantur, in exemplum, colloquia latina; porro autem haec laudanda consuetudo, mortuo patrono, suadente nescioquo praeceptore academico, qui scilicet nugatores latinos, suam in ipsius provinciam ingruentes, vix perpeti videbatur, anno MMIV est intermissa; exstat tamen libellus, affabre typis impressus, quo Claudii Joannisque Caroli colloquia Juliana continentur.

Pluries invitatus ad conventicula erudita, orationes innumeras, modo italice, modo latine, habui de causis cur operae pretium esset latine scire; laudandos viros laudavi; alumnos incitavi ad studia latina; de rebus technicis egi saepenumero. Cum Aloisio Miraglia, Vivarii Novi moderatore, qui adolescentulos more platonico instituere ac doctissimos quosque magistros arcessere in academiam suam solet, saepe me sociavi: interfui etiam conventibus, quos Aloisius in annos ordinavit, scilicet Montellensi, Neapolitano, Budapestino, Romano, atque scholas variis de rebus habui interpretisque munere sum functus in commentario Mantinea inscripto ac nonnnullos locos Margaritae Yourcenair de Vita Hadriani latinitate donavi.

Anno MCMXCVI in commentariis a Paulo Flores de Arcais philosopho Romae editis, quibus index Micromega, apologeticon linguae latinae conscripsi, quod inter doctos non modo vulgatum est, sed studia etiam partium incredibiliter excitavit: alii enim plauserunt architecto itineri tam periculoso audenti se committere, alii, vix idonei ad argumenta refellenda, contumelias impudenter immeritoque dixerunt. Huc accedit ut praeter omnium exspectationem acerbissime impugnarint Apologeticon ii qui parti dexterae favebant, omnino probarint Laevi, etsi horum suasionibus quum in scholis medii ordinis, tum et in sacris ritibus consuetudo latina jampridem erat abolita.

Partem habui in conficiendo Lexico Recentis Latinitatis, typis Librariae Editoriae Vaticanae anno MCMLXXXII edito, et operam contuli iis, quorum intererat in latinum aliquid ex italico convertere, veluti laudes, epistolas, leges rogandas, certaminum praecepta, ephemeridum articulos, orationes aditiales, prohoemia librorum, quaestiones de pilimallei ludo vel de medicina aliaque; praeterea laborem lexicon latinum novis ditandi vocabulis, quae pertinent ad aedificatoriam, ad vina, ad rem nauticam, suscepi.

Interdum placuit etiam partes ludicras in scaena sustinere. Anno MCMLXXXVII in pagi Brixii, vulgo Bresso, municipio, anno insequenti Romae, in aedibus Riariis, causae patronum egi in judicio de commodis atque incommodis linguae latinae. Annis MCMXCVIII et MMI emissionibus televisificis operam dedi, quibus titulus Amor Roma, atque in scenam prodii sive ut partes agitarem personatus, sive ut de rebus eruditis disputarem.

Plauti etiam personam sustinui in Amphitruone, quae fabula ludis Syracusiis, scenas moderante Michaele Mirabella, anno MMI in theatro graeco acta est; prohoemium etiam novum more plautino latine composui. Anno MMIII Romae, in Aedibus Riariis, Creontem egi in senecana Medea, quam Cletus Pavanetto scaenis aptaverat. Mantuae denique anno MMV ludis musicis, cura Fernandi dalla Chiesa sumptibus Decurionum datis, quartum Aeneidos librum ad numeros latine recitavi, succinente atque intercinente citharoedo.

Anno MMXIX, hortante Theoderico Sacrè, Academiae Latinitati fovendae praeside, partem senatoris Romani egi de se ipso narrantis, cujus mobilis ac stereotypa imago in museo Bruxellensi in vulgus est proposita, ut advenae de moribus sermoneque Romanorum docerentur. Anno MMXXII in urbe Vicetia una cum grege amicorum descendi in primum certamen nomine Thaliae a Schola Humanistica indictum, e quo laudem reportavimus. Biennio post Vilniae arbitrorum collegio sum adscitus, quorum fuit secundi certaminis petitores judicare.

Munere mystagogi fungens, Mediolani Mantuaeque gregi Belgarum, a Cajo Licoppe in Italiam deducto, monumenta potissima commonstravi, Romae praeceptores Americanos, quibus praeerat Annula Lewelyn, ad invisendas Michaelangeli Merisii Caravagensis tabulas pictas comitatus sum.

Aetate provectior descendi septies in certamen vaticanum, quod quotannis indici solebat, unde praemia vel mentiones reportavi, ac semel, anno MMVIII, una cum Claudio Piga, in certamen de vino Barbera, quod indixerat magister vici Castaneolae in Subalpinis; certaminis delecti viri lagoenas complures mihi Claudioque donarunt.

Praeter commentariola statis intervallis in libellis vaticanis edita et Colloquia Juliana Operis Fundati Canusiani, non multa typis impressa sunt ex iis quae litteris mandavi, sed operae pretium est referre facetias salsas et acerbas, quibus utraque lingua homines politicos momordi; quae facetiae editae sunt in quibusdam commentariis, veluti in Diario, quod divulgabatur circa annum MM, aut exeunte saeculo superiore in commentariis quibus index Societas Civilis.

Quod autem attinet ad officium interpretis, una cum amico Claudio Piga, mandato munere Nini Aragno editoris, quattuor libellos edendos curavi: Francesco Petrarca, la Malinconia (2013), Poggio Bracciolini L'Avarizia (2015), Luciano di Samosata L'Impostura (2016), Giovanni della Casa Vita di Pietro Bembo (2016), quibus libellis adjectus esset Pii II De Europa, nisi litigatum esset cum editoris scriba.

Rude anno MMIX donatus, paulatim ab architectorum campo secedere coepi, ut me litteris abderem et latinitati.

Anno MMXII in Academiam Latinitati Fovendae ut sodalis benemeritus ascitus sum, anno saeculi XVI ejusdem Academiae Consilio Praesidiali adscriptus. Academiae conventibus, quinto quoque anno celebratis, conventiculisque quotannis Romae coactis haud semel orationes habui.

In Tabularii Publico Mediolanensis sede, scholas de rebus eruditis decem annos Caudius Piga et ego habuimus, in quibus variorum scriptorum opera praelegimus, commentariolo instruximus, italice reddidimus; huc accedit quod acta tabellionum, qui aetate media floruerunt, haud semel explicavi, ut Tabularii tirones de peculiari actorum sermone docerentur.

Consociationem nomine Eropae Latinae nuncupatam, cujus inter alia multifaria officia est novas docendi rationes proponere magistris, una cum grege philologorum ac praeceptorum condidi.

Nunc quidem, respiciens vitam ante actam, nescio num mihi liceat cum Paulo dicere me bonum certasse pro Latinitate certamen, sed dum vires suppeditabunt, decertare pergam.

Retractatum Mediolani anno MMXXVI