PAGINA IONATHAE STANISLAI GNOSIS
in uniuersitate Yalensi philosophiae doctor factus, stirpe Polonica ortus, ciuitatis Connecticutensis incola, linguae Latinae et Graecae fautor, Sancti Thomae Aquinatis discipulus.
https://www.latinusblogus.org/
pontificum summorum quos maximi habeo ii qui artium renascentium tempore ecclesiam gubernaueruntGeorgius Patton, uir et cinema
ex conciuibus quidem meis Georgium Pattonem ex cinematibus autem id quo eius uita narratur maximi facio. de iis quae Georgius exercitus ducens effecit multa dici possunt ac re uera ab aliis iam dicta sunt. ergo non ea narrare in animo habeo sed disserere quomodo is ad me pertineat. nam Georgius non solum in ducendae militiae arte sed etiam generalius in ducendi arte exemplo est. mihi quippe qui in schola praeceptor sum necesse est discipulos ducere in qua re multa ab Georgio didici. exempli gratia in cinemate Georgius, quando post Americanos sub alio duce in proelio uictos ad castra peruenit ut imperare incipiat, milites modo remisso uel dissoluto se gerentes uidet quamobrem alicui dicit, "uis scire cur haec turma quasi ad crucem uapulauerit? id uir caecus conspicere potest. illi non militum modo se gerunt, non militum modo aspectum exhibent; cur existimetur fore ut militum modo pugnent?" in qua sententia, ut mihi uidetur, est hoc quod si dux eos quos ducit bene opus facere uult, duci efficiendum est ut ii qui ducuntur mores idoneos et etiam aspectum idoneum habeant. quod totum in scholam transferri potest. nam si adulescentes discipulorum modo fungi uolo, mihi necesse est efficere ut ii discipulorum modo se gerant et discipulorum modo aspectum exhibeant. aspectus autem ad ipsum quoque ducem pertinet. Georgius, ut in hoc photogrammate uideri potest, ducis militaris aspectum uerum ac certum exhibet. maximi autem momenti est ei qui quamlibet partem agat eius partis aspectum exhibere! ergo pro parte mea ego docens apicem doctoralem gero. porro Georgius calceis equestribus et cingulo fibulato et globulis cassideque splendenti melius quam ceteri milites uestitum se habet. quod congruum est huic regulae quam nescioubi inuentam ego sequor: semper parte quarta melius quam aequales te uesti. tandem mihi Georgius exemplo est talis hominis quali opus suum non simpliciter munus sed sui pars sit. nam Georgio quidem ducem militarem esse erat non solum quid faceret sed etiam quid esset, ego autem de eo quod praeceptor scholasticus sum similia dicere possum.
Scripsit Ionathas Gnosis