Jovis die 21 mensis Maii 2026

IN ORBE

POST ANNOS XL PERICULUM CZERNOBELENSE ADHUC MANET

Quadraginta iam anni a magna calamitate Czernobelensi expleti sunt

Abhinc quadraginta annos (decurrebat enim saeculi proximi octogesimus sextus), die sexto ante Kalendas Maias, ergasterium nucleare ad vim electricam emittendam prope Czernobelam exstructum, urbem Ucrainicam tunc in Unione Sovietica positam, in parte displosum est, quod effecit ut machinator e vestigio interficeretur et collega quidam eius intra paucas horas periret; multi alii ex flammis et radiationibus eandem mox sortem subierunt. Sic maxima huius notae omni aevo calamitas initium habuit.

Hora secunda enim post mediam noctem, qua dies sextus et vicesimus mensis Aprilis inceperat, tentabant experimentum facere aliquot operatores ergasterii nuclearis Czernobelensis utrum posset reactorium atomicum refrigerari si vis electrica deesset; impraeparati –ut videtur–, siquidem diei superioris operae iuxta praescriptum id agere debuerant. Reactorium vero designatum fuit reactorium quartum ex quattuor tunc operantibus, numero scilicet quaternario distinctum; duo alia eo tempore instruebantur, quae equidem numquam sunt perfecta. Displosio vehemens tunc primum facta est, altera etiam maior (non nuclearis sed thermochemica) post pauca temporis momenta eam est secuta; quibus disruptionibus tectum reactorii dirutum est. Centeni homines insequentibus horis in electrificina et ab ea non longe radioactivitate plane sauciati sunt, multo plures per proximos menses et annos, cum tumorum frequentia in populo valde sit aucta, glandulae praesertim thyreoideae cancerum. Omnes primum homines intra decem chiliometra ab electrificina nucleari habitantes iam postridie earum displosionum longius discedere iussi sunt, quae area oppidum Pripetium comprehendebat (nam duo triave tantum chiliometra ab ergasterio distabat, a cuius mercennariis cum necessariis suis incolebatur, quom ad hoc esset conditum); paucos post dies intra triginta chiliometra versantibus mandatum item est ut proficiscerentur, et ergo ipsius oppidi Czernobelae quoque habitatoribus, quod paulo plus quam quindecim chiliometra ab electrificina nunc derelicta distat et antiquioris est originis.

Cum ergasterium nucleare Czernobelense prope admodum a Rutheniae Albae finibus abesset, minutissimas particulas materiae nocivas scoriasque aerias facile ventus in hanc terram continuo pepulit; qua re factum est ut Rutheni Albi septem fere decimas elementorum noxiorum partes receperint et plures quam quaevis alia natio (ne Ucrainica quidem) casus morborum exinde numeraverint. In Italia infortunii nuntium pridie Kalendas Maias certe vulgatum est (nam aliquam rei memoriam propter affectissimum patrem ipse habeo), cum simul aura morbida Italiam septentrionalem attingeret; nescio tamen an die iam superiore nonnihil notitiae ad nonnullos, saltem in officinis et grapheis, de re pervenerit. Biduo enim post displosiones inconsueta radioactivitas in Sueciae aëre atque in solo detecta erat, qua in re nullo modo quibant structiones ergasticae locales culpari; etenim ventus ad septem triones substantiae radioactivae particellas primum impulerat, dein aliquatenus ad occidentem versus flaverat. Cum huiusmodi invisibiles entitates per magnam Europae portionem se diffudissent, in Germania quoque et in aliis terris earum praesentia machinis ad hoc aptis erat percepta. Contenderunt posthac Europae occidentalis civitates detrimenta radiationibus nocivis ad se importata cohibere ingentemque iacturam vitare.

Rebus adversis Czernobelensibus effectum vero est ut publica de vis nuclearis adhibitione opinio in Italia immutaretur et magni ergasterii atomici Caorsani functiones finirentur; quod decretum est anno millesimo nongentesimo nonagesimo propter plebisciti exitum ante prope triennium hac de re habiti. Electrificina nuclearis Tridini sita quoque et paucissimae tota Italia aliae ex opinionis popularis mutatione brevi sunt itidem clausae; videndum autem etiamnunc est quid de his structuris olim electronuclearibus futurum sit ut agatur. Quod ad regiones Asiaticas maxime attinet, Czernobelensi similis genere sed minor certe pernicies Fukusimae anno bismillesimo undecimo facta causa fuit ut huiusmodi electrificinae, ne tales clades rursus fierent, tota in Iaponia ad multorum annorum aut perpetuam etiam cessationem cogerentur.

Fissio nucleorum atomicorum certis condicionibus habita efficit ut calor generetur et aqua in idoneis exceptaculis posita calefiat atque bulliat; ex quibus vapor exit palasque movet appositarum machinarum quae strobilorum instar volvuntur, qua re ex energia cinetica fluxus electricus fit, tamquam cinetica vis in electricam transmutetur. Propter fissionis nuclearis destructivam naturam cavere tamen oportuit parietes aedificando robustissimos necnon solidas structuras exteriores quae in tholi ferme figura aurarum pestilentium fugam praepedirent; illi non sat spissi ac firmi in ergasterio Czernobelensi erant et hae, cum reactorium disploderetur, omnino deerant. Est vero amplissima ibi structura externa nunc quae radioactivitatis dispersionem impediat, sed ob bellum quod Russi in Ucrainos quattuor iam annos gerunt disrumpi periclitatur et laesa etiam est. 

Ceterum oppida quae prope a displosa electrificina sunt sita, Pripetium videlicet et Czernobela praeter crebros vicos viculosque, paene derelicta adhuc manent. Complures per annos arbores et omnia cetera quae e terra gignuntur aliquatenus radioactiva in ampla Europae parte remanserunt cum ciborum sane damno, et holerum et carnium et ovorum et lactis. Fissionis nuclearis, ut electrica vis fabricetur, adhibendae optio etiamnunc datur; electrificina Czernobelensis ipsa tamen quasi monumentum facta est quid energiae nuclearis fruitio secum afferre queat monens atque de effectibus exitialibus quos vis atomicae usus ad vitam hominum modernam sustinendam delectus, licet pacificus sit et civilis (ne dicam de bellico et militari!), habere potest.

Scripsit Marcus Flavius Asiaticus - 27/04/2026 13h32


CAEDES IN LIBANO
TRIGINTA ANNI A GENOCIDIO RUANDIENSI FINITO TRANSIERUNT
PAPA IN MONGOLIA
DE ARMIS NUCLEARIBUS
DE COMITIORUM PHILIPPINORUM COLORIBUS DEQUE NOVO DUCE