GEMINORUM QUINQUAGESIMUS CONVENTUS ANNUUS
HABITUS EST
Modo Didymopoli (in geminorum, id est, oppido civitatis Americofoederatae Ohii; vulgo Twinsburg) frequentissimus coetus geminorum actus est, ut quotannis Sextili ineunte quinquaginta iam annos assolet. Aderant ad quinquagesimum talem conventum per triduum celebrandum etiam trigemini haud pauci gregesque, cum intimis ac necessariis forte suis, partuum multiplicium necnon paria geminorum dizygoticorum, qui dicuntur fraterni neque magis sunt consimiles quam communes fratres germani et possunt sane diversi sexus esse, sed uno tamen partu editi sunt. Qui coetus est omnium in orbe maximus eiusmodi conventuum et universale ferme geminorum festum, in quo multa centena parium geminorum ex cunctis mundi regionibus congredi solent; e terris Americis et Africanis, Europensibus et Asiaticis, Australiensibus ceteraeque Oceaniae. Est vero lex his in annuis congressibus non scripta ut geminae aut gemini qui simillimi sint corpore quoad vestimenta quoque sint inter festivitates simillimi, quocumque eant.
Gemini monozygotici –ut hodie dicitur– sive uniovulares (ex unius ovuli fecundatione orti) iam antiquitus hominum admirationem excitabant et mox in mythis atque litteris habitare coeperunt. In Latinis autem litteris Menaechmos Plautinos inter alia habemus, qui gemini ob similitudinem inter se intercedentem solent inscii pro altero haberi, ex qua re multi ridiculi lepidique errores exoriuntur donec fratres duo gemini una tandem conspiciuntur. “Comoedia” vero “errorum” (The Comedy of Errors) Shakesperii illius Angli idem argumentum atque est in Menaechmis, geminorum scilicet praematurae separationis et inexspectatae redinventionis, temporibus recentioribus repraesentavit.
In veris nec fictis quoque vitis huiusmodi res fiunt, quae sane non sunt ridendae, utputa si gemini fratres a teneris unguiculis casu quovis ab invicem disiuncti vivant; quibus in adiunctis licet videre quomodo et quantum gemini qui eorundem genorum sint quidem participes sed locis et modis dissimilibus fortuito creverint atque adoleverint moribus et sermone grandiores inter se differant, necnon forte corpore. Quae separatio si, contra, ex voluntate adultorum fiat –eruditorum experimentum tentantium, exempli gratia, vel psychologorum– facinus equidem patratur quod normas ethicas violat.
Quod autem ad necessitudines cum geminis attinet, multi nostrum –ut mea fert opinio– numquam plane cogitaverunt quomodo erga eos sibi esset agendum, nisi forte cum gemino aut geminis rem habere debuerunt. Nempe difficultas oritur a geminorum uniovularium similitudine. Nonne nec nutrix, quae Menaechmis mammam dabat, nec adeo mater ipsa, quae eos pepererat, puerulos internoscere poterat propter magnam formae similitudinem? Saepe vero ii qui in aliquam geminorum fratrum familiaritatem devenerint hunc et illum geminum dinoscere valent a naevo forte oris, a corporis pinguedine, a dentibus; quorum discriminum tamen memoria tempore transeunte facile elabitur. Rare autem tam absimili se modo gemini gerunt ut primo intuitu internosci possint; sunt nihilominus indicia in occupationibus et moribus quae ad hoc adiuvent. Ceterum gemini omnes hanc in rem sane assueti sunt, ad se homines accedere qui alterum cum altero mente confundant aut alterum forsan alterius nomine appellent. Id vero quod eorum animos pessime afficit, nullo in diversum dicente auctore, hoc est, quod nimis multi sint qui minimam operam ad resciscendum impendant cum utro fratre sororeve singulis vicibus rem habeant eosque quasi pro re indistincta ducant.
Quae universa in litteris quoque recentissimis tractantur, sicut in mythistoria Anglica cui index est “Dominus muscarum” (Lord of the Flies), quam exempli causa memoro. Narrat fabula inter pueros in insula omnino inhabitata relictos geminos duos simillimos esse qui una appellatione, id est Samneric, a sodalibus vocari solent, quae est eorum nominum, Sam et Eric, coniunctio; quorum uter unaquaque occasione agat ceterorum puerorum parum interest, qui vigilias una agunt quas ceteri singuli agunt, de quibus in singulari numero sermo est (“Ubist Samneric?”), qui una publice loquendi iure utuntur. Intellegunt enim socii geminos Sam et Eric unum quid esse naturale, membrorum tamen in eo naturali grege individualitates vix cognoscunt. Suspicio tandem exoritur unum hominem eos non esse et eos quoque, sicut ceteri parvuli iuvenesque naufragi aerii faciunt, distinctis singulos vicibus debere muneribus suis fungi iuribusque frui.
Haud raro autem fit ut gemini aut geminae, si ambo in geminorum pare sint idonei virtutibusque necessariis praediti, nostris maxime temporibus ante spectantes coram aut per hodierna communicationis instrumenta, qualia sunt televisio et interrete, vel canant ac saltent vel lepide loquantur iucundeque nonnihil alicuius momenti faciant, seu solummodo sese in publico exhibeant; eo tamen pacto, ut omnia una agant.
Praeterea in hoc est inquirendum, utrum partus gemini plus afferant parentibus gaudii an incommodi; aliquid enim rarum est liberos geminos educare necnon plerumque laetum, sed gemellos tollere duplices expensas in omnibus rebus obire significat.
Mihi iter aerium nuper aggresso venit nunc in mentem machinas in aeriportibus et alibi hodie esse quae hominum facies imaginibus earundem luce impressis comparent atque vehi volentes, qui singuli sint, agnoscant solisque tessera vectoria instructis aditum patefaciant. Quaestio in extrema pagina oritur num possint gemini uniovulares huiusmodi apparatuum ope internosci; nam iam accidit ut soror aut frater geminus pro sorore aut fratre sibi admodum simili vehiculum aerium machina perperam iudicante conscenderet quo ei vehi non liceret. Putatur tamen fore ut tales machinae peritorum in iis programmata inscribentium opera saepius in dies geminum a gemino discernant.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus- 06/08/2025 21h03
SIC TRANSIT GLORIA MUNDI
QUIS FUERIT STANISLAUS TEKIELI
REGINALDUS THOMAS FOSTER DIEM OBIIT
DE DOMINO GALLO SEPTEM IAM ANNOS MORTUO
DE ERNESTO DAVID KLEIN