DE BELLO CIVILI BIRMANICO OBLIVIONE OBRUTO
Multis bellis circum furentibus haud pauca sunt de quibus nullus prope sermo passim fiat, quippe quae quodammodo in oblivionem deciderint. In quibus bellum quoque est quod apud Birmanos inter factiones geritur, de cuius statu praesenti nisi forte nuntia per hodierna communicationis instrumenta ipse quaesieris, non facile notitiam habebis.
De Birmania abhinc annos tres et sex septemve menses commentatiunculam scripsi in Ephemeride nostra publicandam paulo post quam exercitus Birmanicus, comitiorum generalium exitum illegitime violans, vi rerum potitus est; quod factum est Kalendis Februariis anni bismillesimi vicesimi primi. Reclamationes inviolentae continuo coeperunt, quas generis Boycottiani abstentiones et inoboedientiae civilis actus secuti sunt. Tumultus sunt deinde incohati et civile omnino bellum, cum militiae variarum entitatum ethnicarum quibus Birmania constat, libertatem a tyrannide atque aliquem autonomiae gradum cupientes, contra regimen militare pessimum terrore et esuritione civium utens coalescerent. Ab anno autem superiore, saeculi scilicet vicesimo tertio, inde a die –quo accuratius dicam– septimo et vicesimo mensis Octobris, maiorem impetum faciunt exercitus gentiles foederati et alii rebellatores in eos qui abhinc triennium rem publicam violenter everterunt. Foedus enim pactum est inter varias gentes in regionibus cum ad orientem tum ad occidentem spectantibus habitantes neque ad ἔθνος Birmaniae princeps nomine Bamar pertinentes, quibus coniuncti sunt Birmani omnes qui in armis gubernationi militari repugnare vellent.
Aung San Suu Kyi vero, celeberrima motuum democraticorum Birmanicorum non pauca iam decennia dux, sub custodia regiminis militaris domestica inde ab hoc mense Aprili valetudinis causa manet, postquam plus tres annos eversione antidemocratica ab exercitu facta in carcere degit; sunt tamen qui de eius e carcere translatione dubitent.
Dum permulti autem milites regulares pro regimine militari pugnantes armis depositis latuerunt aut sese rebellibus dediderunt, multi utriusque sexus adulescentes sua sponte in manipulos ethnicorum et pro libertate (lege atque intellege “pro democratia”) pugnantium armatorum nomen dederunt. Qui pugnatores magnam iam terrae Birmanicae portionem usque in praesentem diem sibi vindicaverunt. Mense Februario huius anni ad finem vergente aut fortasse Martio ineunte inter sexaginta et septuaginta centesimae territorii Birmanici partes a factione democratico-foederativa ministro quodam gubernationis democraticae Birmanicae rebellis in exsilio constitutae auctore (licet ergo nuntii impartialitatem dubitare) tenebantur; eisdem diebus, iuxta eundem notitiae nostrae fontem, viginti paene militum regularium milia se iam rebellatoribus dediderant aut alio quovis modo ab exercitu officiali Birmanico defecerant. Nunc autem, post spatium semiannuum, quamquam rebellatorum progressus celerrimi non sunt et partiales regressus sunt quoque facti, etiam maiorem terrae Birmanicae partem a foederatis captam esse facile conicitur. Regimen militare abusivum e contrario maximum delectum habere conatum est ut numerum pro se bellantium augeret, sed permulti iuvenes e patria evadere maluerunt (et malunt) quam sub huiusmodi invisis ductoribus, immo pro eis, contra populi voluntatem militare.
Nuperrime autem pugna duo et triginta dies in Lashio saeviit, urbe in provincia orientali Shan posita, quae, cum non sit magnitudine maxima, in loco maximi quoad rem strategicam momenti est sita. Urbs Lashio, quae ducenta octoginta chiliometra a Mandalay distat iter terrestre facientibus quingentaque circiter triginta a Birmaniae capite antistitumque militarium tyrannicorum sede Naypyidaw, die tertio proximi mensis –Augusti sane– demum a foederatis capta est. Indutiae enim quae per Pekini intercessionem Ianuario mense pactae erant, Iunio exeunte violatae perierant.
Mense item Augusto Sheikh Hasina, despotica ministra primaria Bangladesiae (quae terra Birmaniae est finitima), per maximam insurrectionem popularem potestate deiecta est in Indiamque –ut fama fert– fugit. Hoc factum est cum exercitus Bangladesiensis eam administrosque eius defendere desisteret et sibi civitatis praeside consentiente res sumeret regendas. Quodam autem solacio didicimus Praemii Nobeliani Pacis anno bismillesimo sexto acceptorem rerumque oeconomicarum peritum Mahometum Yunus designatum esse ad Bangladesiam interim gubernandam, donec nempe comitia iusta tuto fieri possint. Hae recentissimae res gestae Bangladesienses Birmaniam quoque haud difficulter afficient, cum permulti profugi necnon desertores, qui quidem regiminis agmina maximo suo periculo dereliquerint, ex hac terra in Bangladesiam et influxerint et adhuc influant, sicut etiam in Indiam.
Quae amplae Asiae plagae, etiam si civitates quae ASEAN sunt membra –consociationis videlicet terrarum Asiaticarum simul ad meridiem et ad orientem solem vergentium, ad quam ipsa Birmania pertinet– adiciamus (quas inter Indonesia quoque invenitur, quae magni in orbe terrarum est ponderis; Bruneium et Singapura, quae maxima pro portione incolarum in re nummaria sunt; Thailandia, quae proeliis ac conflictibus in finitima Birmania consertis propter profugorum fluxum maxime inficitur), iunctae minus poterunt quam Sinae Populares solae; moderatores tamen militares Birmanicos in discrimen adductos aliquantulum movere valebunt sive ut rebellantibus cedant sive ut ad pactum utrisque partibus acceptum ineundum aut ad quampiam accommodationem admittendam se parent. Sinenses autem caute hoc in bello se gerunt nec alterutri parti aperte favent. Bellatores et bellatrices vero adversus regimen militare pugnantes auxiliis peregrinis parum fidunt et, quamquam multa ex exteris terris arma accipere videntur, sciunt e virtute sua victoriam pendere.
Scripsit Marcus Flavius Asiaticus
DE HILARIA ALPI ET MIRANO HROVATIN ABHINC ANNIS XXX OCCISIS
MAGELLANUS ABHINC ANNOS QUINGENTOS MORTEM OBIIT
DE UNIONE LATINA DECEM IAM ANNOS PROPE DEFUNCTA
ITER COACTUM BATAANENSE HOC MENSE COMMEMORATUR
De lege sicca sive de alcoholi prohibitione