Veneris die 9 mensis Octobris 2026

HELLENICA

         ῾ΙΣΤΟΡΙΑ  ET HISTORIA

Auctor: Paolo Villa

Verbum Graecum non idem Latine sonat

Origo ἱστορίας coniungitur radici  Ϝιδ/Ϝειδ, quae Graece apparet in εἶδον, Latine video. Nam significatio prima declarat  quod ab aliquo  spectatur, id est αὐτοψία, quae vox in hodiernis sermonibus indagationi medicae cadaverum congruit. Qui facta narrabat eodem tempore ἵστωρ est, vidit quod refert vel a quibusdam fide dignis audivit, Graece ἐξ ἀκοῆς. Paulatim a significatione prima ἱστορία facta est  indagatio rerum praeteritarum simulque verbum ἱστορέω, exquiro, indago,  sensum mutavit .  Tamen Herodotus, pater historia appellatus,  etiam fabulas mythicas, mores gentium peregrinarum inseruit, adeo ut auctor ethnographiae existimatus sit.

«Ἠροδότου Ἁλικαρνησσέος ἱστορίης ἀπόδεξις ἥδε, ὡς μήτε τὰ γενόμενα ἐξ ἀνθρώπων τῷ χρόνῳ ἐξίτηλα γένηται, μήτε ἔργα μεγάλα τε καὶ θωυμαστά, τὰ μὲν Ἕλλησι, τὰ δὲ βαρβάροισι ἀποδεχθέντα, ἀκλεᾶ γένηται, τά τε ἂλλα καὶ δι' ἣν αἰτίην ἐπολέμησαν ἀλλήλοισι.» (Her.Hist.I,1)

Herodotus sibi proposuit ut traderet facta temporis praeteriti neque memoria rerum gestarum Graecorum et Barbarorum evanesceret.

«Τοῖσι μέν νυν ὑπ' Αἰγυπτίων λεγομένοισι χράσθω ὅτεῳ τὰ τοιαῦτα πιθανά ἐστι· ἐμοὶ δὲ παρὰ πάντα τὸν λόγον ὑπόκειται ὅτι τὰ λεγόμενα ὑπ' ἑκάστων ἀκοῇ γράφω.» (Her.Hist. II,123)

Herodotus mores Aegyptiorum describit, auditis auctoribus fide dignis.

Thucydides narravit de rebus eius temporis, de Bello Peloponnesiaco, usus ratione scientifica, visu et certis testimoniis. Non dii humana movent, sed  vis et Fors. Historia ex eius sententia constituitur possessio perennis potius quam declamatio parumper audienda: κτῆμά τε ἐς αἰεὶ μᾶλλον ἢ ἀγώνισμα ἐς τὸ παραχρῆμα ἀκούειν ξύγκειται. Etenim nos docet quomodo res politica moveatur, adeo ut tempus futurum intellegamus. (Hist. I,22)

Cicero scripsit: «Historia vero testis temporum, lux veritatis, vita memoriae, magistra vitae, nuntia vetustatis». (De or. II, 9, 36).

Tamen historiae institutio satis non est ut in pace vivamus.

 

Scripsit Lydia Ariminensis


DE VERSIBUS EMPEDOCLIS REPERTIS
῾ΙΣΤΟΡΙΑ ET HISTORIA
LEONIDAS TARENTINUS
AESTUANS MARE...
MARIS PERICULA