Olim Nuntii Finnici
Optimi telespectatores.
Hodie, die uno de vicesimo mensis ianuarii, ecce nuntii latini quos vobis recitat Genovefa Sequana…Praesidens Trump, quippe qui praemium Nobelianum pacis non accepisset, epistula primo ministro Norvegiae missa scripsit iam esse, cur etiam aliud quam de pace cogittaret. Se octo bellis finem fecisse constare.
Maria Corina Machado, dux oppositionis Venetiolae, diurnariis narravit se praemium Nobelianum pacis snno proximo sibi datum praesidenti Donald Trump
obtulisse et id in Aedibus Albis rellictum sibi ab eo npn redditum esse.Praesidens Trump pollicitus est se Iranianis regimini reclamantibus auxilium missurum esse, sed exactius non dixit, qualis generis id futurum esset.. Rerum periti autem putant fieri posse, ut de ictibus aeriis in Iraniam faciendis agatur.
Elina Valtonen, ministra a rebus externis Finniae, coram parlamento locuta, haec fere dixit: verba minitantia praesidentis Donald Trump et regiminis eius de Groenlandia animos Europaeorum sollicitos reddere.
Qualis generis canem quisque sibi alendum suscipiat, inde pendere videtur, ubi habitat. Incolae urbium canes familiares parvae staturae , qui facile sinu recipiuntur, amare solent, cum ruricolae maioribus seminiis ut cani venatico faveant.
Radiatio e calamitate nucleari Tshernobyliana orta ad discendum aliquantam vim habuit. Investigatores enim animadverterunt eos, qui maiori praecipitationi nucleari expositi erant, postea in studiis debilius successisse.
Hoc est finis nuntiorum. Vobis gratias agimus et valedicimus
NUNTII EPHEMERIDIS 07/05/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 23/04/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 16/04/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 10/04/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 17/03/2026
NUNTII FINNICI 05/01/2026
NUNTII FINNICI 01-01-2026
NUNTII FINNICI 28/12/2025
Nuntii Finnici 25/12/2025
Nuntii Finnici 24/12/2025