Martis die 19 mensis Maii 2026

NUNTII TELEVISIFICI EPHEMERIDIS

Olim Nuntii Finnici


NUNTII FINNICI 01-01-2026

Optimi spectatores. Hodie est primus dies ianuarii atque huius anni bismillesimi vicesimi sexti et haec sunt nuntii quos vobis recitat Mika Heikkinen.

In Helvetia, idque in sede scridatoria Crans Montana, ingens calamitas accidit, cum in thermopolio eius incendium cum explosione ortum est. Magna multitudo hominum novum annum celebrantium vitam amisit et circiter centum vulnerati sunt.

Novo anno bismillesimo vicésimo sexto ineunte praesidens Alexander Stubb orationem nationi habuit. Ait nos Finnos aedificatores pacis esse, quorum opera aliis opus esset. Idem dixit relationes inter Finnos et Russos permanenter mutatas esse.

Tempestas vehementissima Hannes appellata, cum ventis fortissimis in Finnia magna damna effecit, arbores et totas silvas caedendo et tecta domuum destruendo.  Multa milia familiarum intermissionibus electricitatis laborabant.

Maior pars Fjnnorum velit, ut usus materiae pyrotechnicae circumscribatur. Quin etiam septuaginta centesimae respondentium circumscriptionibus favent, cum quartus quisque talem mercem e conspectu omnino abire velit.

Brigitte Bardot, actrix et cantatrix ex Francogallia oriunda diem supremum obiit unum et nonaginta annos nata. Celeberrima evasit pellicula ”Et Deus creavit feminam” (anno millesimo nongentesimo sexto). Ultimis vitae suae annis summo studio animalibus tuendis operam dabat.

Hoc est finis nuntiorum. Vobis gratias agimus et valedicimus.

 


NUNTII EPHEMERIDIS 07/05/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 23/04/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 16/04/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 10/04/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 17/03/2026
NUNTII FINNICI 19/01/2026
NUNTII FINNICI 05/01/2026
NUNTII FINNICI 28/12/2025
Nuntii Finnici 25/12/2025
Nuntii Finnici 24/12/2025