Martis die 19 mensis Maii 2026

NUNTII TELEVISIFICI EPHEMERIDIS

Olim Nuntii Finnici


NUNTII FINNICI 28/12/2025

Nuntii Latini diei vicesimi octavi Decembris quos vobis recitat Virpi Räisänen

Ministerium  a rebus externis USA Sinas hortatur, ut compressui Taivaniae tam militari quam diplomatico et oeconomicp finem faciant et potius cum ea dialogum agere incipiant. Constat relationes lnter illas civitates pessimas esse.

Praesidens Donald Trump nuntiavit Americanos ictus fecisse in greges terroristarum in Nigeria. Idem autumat Christianos in Nigeria permissu regiminis occidi. Administratores autem id negant dicentes persecutionem eriam ad musulmanos pertinere.

Corea Septentrionalis progressum in nave submarina nucleari fabricanda fecisse videtur. Hpc vel inde apparet, quod Kim Jong-un, dux civitatis, navalia obiit, ubi ei alveus navis iam paene absolutae monstrabatur. Quo tempore Kim illam visitationem fecerit, non certum est.

Consultationes pacis lente sed certe progrediuntur, ut ait Marija Zaharova, nuntiatrix ministerii a rebus externis Russiae. Addit hanc opinionem nominatim ad colloquia Russiae et USA pertinere, cum Europaei illum progressum prohibere conarentur.

Hoc est finis nuntiorum. Gratias vobis agimus, et valedicimus.


NUNTII EPHEMERIDIS 07/05/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 23/04/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 16/04/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 10/04/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 17/03/2026
NUNTII FINNICI 19/01/2026
NUNTII FINNICI 05/01/2026
NUNTII FINNICI 01-01-2026
Nuntii Finnici 25/12/2025
Nuntii Finnici 24/12/2025