Olim Nuntii Finnici
Nuntii Finnici 25/12/2025
Optimi spectatores. Hodie est dies Natalis Domini, id est quinto vicésimo decembris et haec sunt nuntii quos vobis recitat Suovi Tuominen.
Praesidens Donald Trump salutationem nataliciam admodum peculiarem divulgavit his fere verbis: "Bona natalia omnibus exopto, etiam illi cloacae partium sinistrarum, quae omnia facit ad patriam delendam, sed frustra.”
Papa Leo missam sollemnem vigiliae nativitatis Domini ln Vaticano habuit. In sermone suo cogitationes imprimis ad quaestiones religiosas contulit et minus de rebus hodiernis locutus est.
California tantis tempestatibus vexatur, ut multi incolae propter inundationes iis effectas domum relinquere coacti sint. Magistratus de labinis saxorum et terrae limosae homines praemonent. Tempestates fortasse multos dies continuantur.
Dies nativitatis Domini in Finnia celebrari coepti sunt, cum in urbe Aboa pax natalicia pronuntiata est. Id fecit Mika Akkanen, praeses a prptocollo urbis. Sollemnitati ad viginti milia hominum iinterfuerunt, in iis praesidens Stubb cum familia.
Hircus stramenticius Gevaliae positus his diebus diligenter observatus est ad cognoscendum utrum se ad tempus natalcium expediret nec ne. Hoc anno incolumis evasit neque ab avibus comesus aut igne deletus est.
Hoc est finis nuntiorum. Vobis gratias agimus et valedicimus.
NUNTII EPHEMERIDIS 07/05/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 23/04/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 16/04/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 10/04/2026
NUNTII EPHEMERIDIS 17/03/2026
NUNTII FINNICI 19/01/2026
NUNTII FINNICI 05/01/2026
NUNTII FINNICI 01-01-2026
NUNTII FINNICI 28/12/2025
Nuntii Finnici 24/12/2025