DE HISTORIA VINI TRINACRIAE
Primo quoque vespere autumno, cum adhuc sol tepidus amplectebatur glebas folia vitium, in quodam vestibulo iuxta domum nostram nonnulli (quinque praesertim) soliti erant considere ut chartulis iocum agerent.
Tempus interea metiebatur horas et lentum incessum vesperi. Usque ad noctem comites ibi manebant; saepe aliquis ex iis tabaci camino utebatur fumum hauriens et tabaci odor mustique ferventis in cupis expandebatur undique et per solitarios angiportus.
In amplo atrio patris domus vetus erat suppellex acere albo exstructa, magno speculo praedita, quod parvulas ferebat maculas, quibus tempore ornatum erat.
Speculum reverberabat modo partem atrii, modo ruris partem quae longe extendebatur, modo imaginem meam fractam in tria fragmenta captam vitro forium apertarum.
Cubitum antequam irem, admirari amoenitatem loci solebam, qui colores suos mutabat cum vesper sensim accederet.
Aliquae figurae photographicae locatae erant super suppellectilem effigiantes parentes meos et viciniores stabant ampullae affabre expolitae, servantes optimum vetusque Lilybaei vinum ac liquorem domi confectum et pro variis occasionibus paratum. Egomet, quamvis secreto, ipse gustabam illud nectar, quod non impediret quin cogitarem quam acrius opus darent, qui exprimerent illud nectar, vitae saporem Mediterraneae summam.Autumno quamvis multis post annis, silens, cupio adspicere aliquas imagines venientes ex foribus in speculum illud se repercutientes subtiles et unicas, atque vela lino neta fluctuantia vento aulaci similia. Cum sim ante speculum mecum ex me quaero: Quid afferre possit imago fragilissimo speculo capta? Forsitan gravem venustatem an gradus temporis transeuntis? Forsitan lumina, umbras, colores capta vel ficta? Ubinam veritas? Forsitan in oculis errantibus, in risu, in motibus animi inveniatur? Omnia sunt fragilia! Quid fragilius quam punctum momenti, quod fugax, unicum est? Pariter ac per vitrum speculi transit imaginem fragilem captam in puncto momenti et flatu animae levissimam delineatam.
At mihi videtur hodie tempus numquam transivisse, adeo ut putem id impressum esse in figuris, odoribus liquoribusque iam captivis in limpidis crystallis. In alia figura photographica prope illas posita parentes mei me tenent manu prope viam quae mare radit, ii videntur intenti ad tempus futurum quaerendum, ad veram libertatem; in alia tandem configuratur vindemia laeta et iucunda.Ita aliqua eventa videntur ex figuris exorta, quasi exitus mihi contingentes: sacra communio sollemnis pueri, matrimonium adultis, gaudium patris tenentis manu filium et matris tenentis inter brachia filiam minorem.
Vicissitudines possum dicere vitae meae se serere et nectere historiae Trinacriae regioni meae, imbutae sudore, sole amoreque.
Opus meum, patris et avi mei, nec aliud nisi invenitur in vitibus, musto ferventi acri vini nigri sapore. Unde repetitur per tempora sua vi opus.
Si vinum essem, honori mihi esset ut animos imbiberem, nexus inter praesens et praeteritum tempus statuerem, per venas currerem et memoriam incitare non desinerem.
Veluti vinum, servo in me locos notos, odores, flavos flores teneros, colores ardentes pictos in caelo et immenso mari, qui mutantur mensibus sibi insequentibus.
Servo insuper cantu meo sonitus vocesque naturae quae ubicumque patitur sine intermissione damna et detrimenta ab homine stultissimo acta et peracta.
In corde meo servo amorem erga eam et omnes odores quos vellem semper percipere et omnibus reddere notos.Vini instar, fingo me ut effluvium supervolitantem, me sequentem cantus larorum quam longissime me ferentium. At me miserum! repentinum desiderium a me dilabitur, etiamsi adspicere ultra fores non desino. Jam pro dolor! nemo hodie agit iocum chartulis, eae immo videntur manere facie operta super tabulam versus caelum et lunam, cuius figura in poculis se pingit iam vacuis. Autumno hoc, vites factae nudae, etsi aequali ordine semper dispositae, ex novo dederunt fructum suum pretiosum, et nunc quiescunt dum cicadae implent locos cantu aspero. In agro, curis maximis culto, folia mortua levia fluctuant per aëra et deinde cadunt statim super duras glebas. Araneae crudam nuditatem ostendunt praeterea rami. Tecta pariter videntur aënea, tegulae fragile sole calefactae. Colore aëneo autumnus pingit montes nubesque minaces; servat memoria motus et affectus animi iam victos, iam comprobatos.
Ita redeo ad primam cogitationem: vinum utinam essem! Efficerem ut gustaretur sapor vitae meae maturae, ut daretur non solum fructus vitae meae interioris sed magis participem facerem ingenii mei poëtici versibus et imis affectibus. Nullum dubium est quin indignus sim qui utar similibus verbis quae debent in ore eius qui quotidie omnibus dat corpus et sanguinem suum sub specie vera et concreta tantum inesse; at haec verba mea moralia sunt, exitus sacrificia suprema nos cohortantur scilicet ad imitandam Maximam Virtutem, in quam vertenda est vita nostra.
Non minus quam heri, quam tempore praeterito, speculum veteris supellectilis fert easdem imagines vitae rusticae reverberatas captas extra fores.
Tepidus ventus agitat vela super scenam vitae, quod me incitat ad cogitandum! Sum … et ignoro quanam via, mens, animus me adducant ultra momentum hoc.Sum, at nescio quid respondendum sit a me cum me interrogem de spatio infinito et de vita mea in hac divina re sine limite extensa. Itaque in instante quo me interrogo, allectum inter scitum et ignotum, infinitum continetur.
Una certitudo: mei conscius sum.
Tempus videtur ludere chartulis, sed denique ludum fallit.
Haec imago specie falsa et fracta in tria elementa, quae allegorice potest indicare tempus suspensum inter fictas et veras res, nec aliud est nisi egomet ipse extollens vini calicem pro amicitia, amore erga liberos uxoremque, vitaque.
Scripsit Johannes Teresi
DOMINUS DE BYRON ABHINC ANNOS DUCENTOS MORTUUS EST
DE FUTURO ORATORE
“NON SCHOLAE, SED VITAE DISCIMUS”
Dionysius et anus Syracusana
DE ELOQUENTIAE UTILITATE