Saturni die 17 mensis Octobris 2026

CIRCULI LATINI

Hic Circuli Latini omnium terrarum res suas nuntiare possunt. Nolite dubitari nuntios vestros nobis mittere!


CIRCULUS LATINUS INSULENSIS NUNTIAT

Kalendis Septembribus nonnulla nuntia adferimus!
1) Coetus generalis consociationis celebrabitur ope "zoom" (in conclavi 'latino", vide inferius) die 26 Sept. ab hora 2 p.m. Solet Francogallice agi, nostrae tamen linguae (sc. graeca antiqua et latina) non prohibentur.
2) Sessiones "verae" et latinae et graecae post illum coetum incipient, a septimana 28 Sept.
3) Interea sessiones latinae non falsae sed quodam modo liberiores proponentur eo consilio ut si quis aut si quae circulum nostrum "probare" voluerit, eum eamve sic bene excipiamus, de nobis ipsis, de consuetudine moreque ac de scopis conventiculorum nostrorum colloquentes (HANC INVITATIONEM igitur DIFFUNDE si quos quasve noveris qui aut quae latinam linguam, e longinquo quidem, sed more haud inamoeno exercere cupiant).
Praeter libera colloquia, cum inter aestatem ob THALIAM cujus nonnulli.ae nostrum partes fuerint id efficere non contigerit, Historiam Apollonii Tyrii legere constituimus et coepimus. Ad capitulum 11 tantum pervenimus (cum incipiunt versus) et textus tam facile legitur, tanta (argumento molesto ipsius initii excepto) voluptate, ut non sit ulla difficultas si nunc adsis ut legas nec prius nobiscum legeris. Textus apud Latin library invenitur: http://www.m.thelatinlibrary.com/histapoll.html
HORAE conventiculorum nostrorum eaedem (vel fere eaedem) mansurae sunt:
- Ergasterion (officina Graeca, ubi leguntur per vices Athenaze, vol. 2 et loci auctorum auctricumque): Martis die, ab hora 6 pm usque ad 7 pm
- Sessio latina 1 (colloquiis et eis qui et quae non tam diu latine locuti.ae sint dicata): Jovis die, ab hora 6 pm usque ad 7 pm
- Sessio latina 2 (auctoribus auctricibusque dicata et participibus provectioribus): Veneris die, ab hora 6 pm usque ad 7 pm
Coetus autem generalis (ultima) occasio erit qua has horas excutere poterimus, si forte plerisque non convenirent. Sane licet difficultates vestras prius aperire per epistulas: cliocirclat@gmail.com
"Ergasterion" inscriptionem habet suam: ergasterionhellenikon@gmail.com
VINCULA ad conclavia "zoom" petenda eadem sunt quoque
- Ergasterion:
https://us06web.zoom.us/j/84006916008
- Sessiones latinae:
https://us06web.zoom.us/j/86836926534...
ID de réunion: 868 3692 6534
Code secret: Flocci

 

Scripsit Redactio


VA(19) : 4