CHRONICA ALEXANDRAE RAMOS GADITANAEProfestrix in Universitate Gaditana
Pagina academica
Quid prosunt libri?
Libros amo, eos scilicet non tantum oculis evolvere, verum etiam naso olfacere et manibus digitisque tangere. Plurimi quidem mihi sunt et in insulso scriptorio illo retis omnium gentium et in meo librario domestico.
Plinius Maior dicere solebat (teste consobrino) 'nullum esse librum tam malum ut non aliqua parte prodesset', unde nata est eius magna Naturalis Historia, quam Erasmus ille Roterodamus non opus, sed thesaurum rectissime existimabat, utpote quod libri sint arcae gemmas pretiosissimas continentes, ad quas aperiendas tamen clavibus idoneis egeamus.
Libri enim sunt tanquam specula translucida, apertae fenestrae, vitrea ianuae, transitus idonei, spissae paenulae, ferreae ancorae, solida petaura, tuta effugia, tranquilli recessus, calidae lodices, tapetia volantia, phari et lucernae luminosae. Denique libri plerumque sunt instrumenta optima ad nos ipsos noscendos indeque ad alios noscendos, ut homo non sit lupus homini, cum qualis sit non noverit.
At his diebus aestivis novum librorum usum repperi, quem quaedam puellula invenit: libri videlicet esse possunt excusationes non petitae in formam telorum redactae, non ut damnum aliis faciant (etiamsi id conetur), immo potius ut fingant accusationem manifestam, quae vitia propria operiat.
Sed fortasse hic librorum usus non novus sit, sed ille supra memoratus qui agit tamquam speculum idque autem inversum, nam imaginem reddit eius qui laedere et vexare vult et non potest, eius qui errat, qui scopum non attingit, qui propositum non assequitur, qui frustratur. Denique monstrat homunculum qui libris non utitur ad legendum ideoque ad meliorem sese vertendum, sed ad vitia propria augenda et ad insipientiam exhibendam. Ergo libri ei nihili sunt.
Scripsit Alexandra Ramos Gaditana
De Sanctae Catalinae arce Gaditana (1599)
De clade, quam perturbatio aeris ea quae ‘gutta frigida’ vulgo dicitur, Hispanis et maxime Valentinis adtulit
De Gaditano Regio Instituto Classico sideribus observandis deque eius auctore, cum puer erat.
De diebus Canicularibus sive de tempestate Sirio cane infecta
Cur Latine loquendum sit
De mundo ad fontes revocando
De quibusdam minimis animalibus, quibus palustria scatent
De salinis Gaditanis instrumentisque salinariis
De novissimo libro carminum in Ucrainae laudes verso
Franciscus Ibáñez, delineator Hispanus creatorque