CHRONICA VALENTINI ALBIGENSISModerator sedis "Lingualatina.net"
lingualatina.net
In Galliā revīvīscit lingua Latīna
Valentīnus perhibeor, quī et Albigēnsis cognōmine, cum abhinc decem annīs lārēs Albiam, urbem Galliæ illecebrīs fertam, trānstulerim. Imprīmīs philosophiæ studiīs dēditus, gradum magistrālem in Ūniversitāte Sorbonnā fēlīciter subīvī. Cum autem dolērem quod modō trāslāticiō tantum auctōres latīnōs græcōsque legere valērem, linguārum antīquārum discendārum ratiōnem faciliōrem quæsīvī. In methodum Orbergiānam incisus, melius faciliusque in diēs scrīptōrum antīquōrum opera intellegere licuit. Tum, annō bis millēsimō vīcēsimō, perīculum Agregātiōnis subīvī, quā laureā adquīsītā, cum in scholā secundā tum in ūniversitāte docēre auspicātus sum. Scholās æstīvās cōnsōciatiōnis Cultūræ Classicæ prōpositās bis frequentāvī, necnōn variōs circulōs latīnōs, antequam ipse conderem Circulum Latīnum Albigensem.
Circulus Latīnus Albigēnsis
Sodālēs enim Circulī Latīnī Albigēnsis semel in septimānā conveniunt ad textūs Latīnōs legendōs ēnodandōsque, cum sēriō tum festīve.
Lingua Latīna Acroāma in spotify
Cēterum, singulīs septimānīs, acroāma litterīs classicīs dicātum in lūcem ēdō. Fit etiam ut ūnā cum sodālibus Circulī Latīnī (Jan, Christīna) colloquia nostra līberē ducta quandōque dīvulgēmus.
Domus Linguæ Latīnæ
Annō bis mīllēsimō vicēsimō sextō, in lūcem ēdidi opuscula, Variæ Lēctiōnēs nōmine, quibus præbentur textuum Latīnōrum interpretātiōnēs.
Schola Æstīva in Galliā
Semel in annō, Albiæ, fit Schola æstīva linguæ Latīnæ ratiōnibus vīvīs cultæ dicāta. Ea schola sub benignō patrōnātū cōnsociātiōnis Sagitta tegitur.
Scripsit Valentinus Albigensis